# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 15

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, Poem 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/15

His ita gestis, comites eorumque complices Rogerium ducem maiorem regis filium educentes de palatio, per totam urbem equitare fecerunt, ostendentes eum omnibus, plebique dicentes, ne quemque alium deinceps regem aut dominum appellarent, hunc eorum esse dominum, hunc avi sui Rogerii regis auspicio regnaturum, hunc totius populi communi consilio coronandum, nichilque aliud expectari quam Mathei Bonelli presentiam, quem ea ipsa die vel in crastino non dubium erat venturum. Gualterius quoque Cephaludensis archidiaconus, preceptor pueri, convocata virorum multitudine, regis tyrannidem publice predicabat et iusiurandum exigebat ab omnibus quod Symonis principis, sic enim eum vocabat, parerent imperio; multique monitis eius persuasi iurabant, alii vero minus fideliter dicebant eum agere; nam si sacramentum ea tempestate cuipiam esset prestandum, duci potius oportere iurari, quem regem futurum esse sperabant. Sic illis ad libitum cuncta disponentibus, nemo iam erat qui vel auderet vel vellet eis resistere. nam et ipsi episcopi vel eorum facta publice laudabant, vel dissimulantes silentio confirmabant.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
