Latin
24.3 to 24.4
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 24.3-4
Not analysed yet
Matheus ergo notarius, cum iam plurimum posset in curia, disposuerat admirati ritus et consuetudines imitari, omnibusque se prebens affabilem, eis maxime quos oderat arridebat ipsumque regem adulationibus iam ceperat demulcere, sciens ob id ipsum Maionem ei maxime placuisse. Largitatem vero Maionis, avaritia prepeditus, imitari non poterat, nec illi se, cum impeditioris esset lingue, facundia similem exhibere. Sed et abiectus generique concors animus in eam que Maionem foverat regnan[di spem non suffi]ciebat illum [attolier]e, licet totis nisibus affectare et perquirere videretur, ut solus regia preditus familiaritate, locum admirati plenius obtinerct, cum nomcn efficaciter, rege vivente, sperare non posset. Neque vero Siracusani electi, college sui, fidelius amicitiam excolebat aut alio venerabatur affectu, quam admiratus Panormitanum olim archiepiscopum diligebat. Electus autem non multum eiusmodi versutiis et simulationibus operam dare decreverat ipsique regi maiori quadam fiducia loquebatur, indignum honestate sua iutlicans catenus illi blandiri, ut vel occultaret veritatem, vel falsa pro veris impudenter ingereret. Eo tempore, post subactos hostes et pacem integre restitutam, cum rex nichil ultra sibi crederct formidamdum, repentinus eum casus edocuit ita fortunam plerumque mortales eludere, ut ubi quis minus precaverit, citius dampnum aut periculum incurratur. pauci namque viri, qui divcrsis cx causis adhuc in carcere tenebantur, ne palatium quandoque nulluill ciramlidis prctenderet argumentunl, cum ianl de venia desperanltes, vivendi tedio vexarentur, fortune se commissum ire decreverant, ut vel, ea favente ceptis, evaderent, vel adversante, [morti potius vellent] occurrere, quam eiusmo[di mise]riis affigi, diutius [perpetuis hor]rendorulu carcerum pedorillus cruciandi. Itaque, custodibus carcerum multis promissionis pactionicbus precorruptis, nacti tempus congruum, quo post distractam curiam palatiun] inobservatum remanserat, cum pauci quidem essent numero, sed virtute prestantes, impetu facto, primum ad portam palatii descenderunt, eo consilio ducti, ut Ansaldo castellano, quem ibi sedere cognoverant, interfecto, facilius reliqua perpetrarent. At ille, cum eos subito respexisset iam ei sublatis ensibus imminentes, nichil ex timore perturbato consilio, extra portam que semiaperta erat, tam provide quam prompte desiliens, eamdem toto conamine post se retractam, venientibus illis, opposuit, inter extrinsecam intrinsecamque portam loco tutissimo constitutus. Illi vero spe frustrati, ad inferiorem ingressum palatii se transtulerunt, sive ut ad regem indcflexo gressu contenderent, sive ut ibidem in scolis regis filios invenirent, quos eorum preceptor Gualterius, Cephaludensis archidiaconus, in campanarium, primis rei motibus precognitis, asportarat. acciderat autem [gayto Martino post primum ianuam in introitu sedenti viros quosdam assistere, quorum unus, irruentibus illis, obs ium se dedit, et primos ictus excipiens, eorum impetum retardavit, spemque sustulit. interim enim] gaytus Martinus, foribus obseratis, intra palatium se recepit. Ita, cum nichil eorum que speraverant effecissent, subita virorum multitudille circumventi, que cum Odone magistro stabuli repente confluxerant, ad unum omnes interfecti sunt. Cadavera eorum, proiecta canibus, prohibuit curia sepeliri. Rex autem, ut eiusmodi casus discrimen in posterum amputaret, et quod ei bis acciderat non oporteret eventurum denuo formi dari, omnes incarceratos e palatio censuit removendos; quorum alios iussit ad castellum maris tran sferri, alios per di versa Sicilie castella distribui. Robertus autem Calataboianensis, magister castelli maris, ultime crudelitatis homo, cum esset eunuchorum amicissimus et eorum omnino devotus obsequiis, quoscumque Christianorum captos ad eum perduci contigerat, ingentibus cathenis oneratos, crebris torquebat verberibus, et eos in nova quedam detrudebat ergastula, que ut antecessorum videretur tyrannidem superasse, plena [fetoris ac formidinis] ipse constru[xerat. Cives] etiam multis afficiebat iniuriis, quotiensque adversus eorum aliquem privatum habebat odium, aut eius domum, vineam, hortum, vel omnino talium quidpiam affectabat, accusabat apud gaytum Petrum, iussumque capi, tam diu fame, siti penisque variis affligebat, donec rem suam, ut evaderet, gratis dare vel minoris quam valeret distrahere cogeretur. Volens autem plenius eunuchorum gratiam promereri, falso suggessit gayto Petro multos proditorum per Siciliam maximeque per Lombardorum oppida remansisse, qui et opibus affluerent et largissima predia possiderent, impetravitque ut eosdem liceret ei capere et quantam posset ab eis pecuniam extorquere. Ea preditus potestate, multos viros innoxios per diversa loca Sicilie condempnavit, quibus hoc solum obfuir, quod unde mitigari possct eunuchorum cupilitas inexpleta penes ipsos contigit reperiri; sed et Barthololmeus Parisinus aliique iusticiarii, stratigoti, camerarii, catapalli, gayti Petri patrociniis innitentes, innumeris plebem rapinis et iniuriis atterebant. Hoc in omnibus iudiciis precipuum atttndentes, ut ab utralibet partium vel ab utraque, si fieri posset, pecuniam extorquerent; per totam autem Apuliam et Terram Laboris in eos plurimum qui minus poterant redemptionis exactio seviebat, expediretque regno Sicilie hostilibus adhuc incursibus fatigari, ne domesticis populandum predonibus traderetur.