Latin
25.2
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 25.2
Not analysed yet
At ubi dies transierunt luctui publico deputati, Willelmus, qui iam fere . XIIII. annum etatis attigerat, sub ingenti plebis gaudio rex creatus, per urbem sollempniter equitavit. Qui cum pulcherrimus esset, ca tamen die, nescio quo pacto, pulcrior apparens et augustiorem quamdam in vultu preferens venustatem, adeo gratiam et favorem omnium promeruit, ut etiam hii qui patrem eius atrociter oderant neque putabantur fidem unquam eius heredibus servaturi, dicerent humanitatis eum terminos transgressurum qui adversus puerum hunc aliquid impie moliretur. Sufficere enim malorum auctorem sublatum esse de medio, nec innocenti [debere puero patris tyrannidem] imputari [erat autem eius puer] pulcritudi[nis que facilius] quidem parem excludere videretur, quam superiorem admictere. Itaque regina, ut plebem ac proceres sibi filioque gratos efficeret, statuit eorum gratiam copia meritorum elicere, et fidem, si fieri posset, immensis saltem beneficiis extorquere ac primum universa recludi iussit ergastula plurimamque multitudinem virorum, tam in Sicilia quam in adiacentibus insulis, liberavit. Inde redemptionis onus inaportabile, quod totam Apuliam Terramque Laboris ultima iam desperatione concusserat, omnino censuit amovendum, scripsitque magistris camerariis ut a nemine deinceps quicquam nomine redemptionis exigerent. Familiares autem curie non in eo gradu quo fuerant aut dignitatis equalitate voluit permanere; nam gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eminentiori loco constituens, electum Siracusanum Matheumque notarium precepit, ut eius coadiutores, interesse quidem consiliis et familiares appellari, sed eius in omnibus imperio subservire.