Latin
26.2
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 26.2
Not analysed yet
Interea regina, persuasionibus Richardi comitis et aliorum qui gayto Petro faverant acquiescens, occasionem sibi desiderabat congruam exhiberi ut Gillebertum comitem a curia removeret, ita tamen ne quid eius odio facere videretur. At Matheus notarius qui ceteris omnibus astutia preminebat, ad Maionis artes confugiens, famam excitat aliquanto iam tempore quiescentem; rumores dispergit in populo; licteras falsas conscribit imperatoris Alemannorum adventum certissime continentes, easque, velud a remotis regni partibus regi transmissas, coram omnibus evolvit ac recitat: hoc enim ad eius officium pertinebat. Hinc oportune regina, quesitam occasionem eliciens, comiti Gravinensi precipit multumque blandiens exhortatur, ut quia non negligenda necessitatis ingruat difficultas cui potissimum ipse videatur sufficere, maturet in Apuliam proficisci; adversus imperatorem exercitum preparet; civitates ne dubia fide vacillent admoneat, castellaque faciat premuniri. At ille, tametsi non ambigeret hos adversum se machinationum rivulos de Maionicis fontibus emanasse, [videns tamen se] contra regine volunta[tem] nichil in curia profecturum, opere pretium ratus est eorum non adversari consiliis, ne, si quod occulte se facturos speraverant, viderent secus accidere, posthabitis simulandi fallendique consiliis, aperte iam eum, licet reluctantem, utpote fortiores, expellerent. Igitur Apulie Terreque Laboris capitaneus constitutus cum filio suo Bertranno, cui nuper Andrie comitatus datus fuerat, Farum transiit et in Apuliam reversus est. Eius autem loco regina Richardum Mandrensem Molisii comitem, eo quod gaytum Petrum fidelissime dilexisset, curie familiarem constituit et maiorem ei quam ceteris familiaribus contulit potestatem. Qui, cum ob familiaritatem curie, tum ob precipitem eius audaciam, tum etiam quia militibus adhuc velud comestabulus preerat, ab omnibus maxime timebatur. Interea litem adversus electum Siracusanum que timore comitis aliquanto tempore sopita fuerat episcopi rursus instaurant, regine suggerentes illius opera factum ut gaytus Petrus aufugeret; nam Gillebertum comitem, eiusdem licteris ad curiam evocatum et in via clandestinis nunciis quid agere deberet edoctum, satis eum impune reginam totamque curiam offen[disse, perturbasse] magnisque [obiectasse per]iculis; neque mirum, [cum ipsa] facinorum impunitas audendi quicquid libitum fuerit prestet illi fiduciam. Quod, si solum ipsa consenserit, facile se facturos ut licteris pontificis Romani citatum, oporteat eum Romam proficisci, nec in eam super hoc possit culpe quidpiam retorqueri, cum nec eius factum videatur consilio. Post consecrationem vero suam, velud iam curie familiaritate privatum, ad episcopatum suum recto tramite reversurum. assentiente regina idque sibi gratum fore modis omnibus attestante, die constituto, Iohannes Neapolitanus, harum machinationum princeps, vocatur ad curiam, paucisque de negotiis Ecclesie Romane pro quibus venerat verbis prehabitis, pape licteras demum ostendit precipientis ut omnes electi Sicilie, quorum ad Romanum pontificem spectabat consecratio, Romam pergerent consecrandi. Hiis in presentia regis ac regine totiusque curie perlectis, adiecit sibi papam precepisse ut quod licteris deerat ipse suppleret, et prefatis electis ex parte sua certum quo consecrari deberent terminum prefiniret. Ad hec electus respondit: paratum se mandatum pape libenter, quam primum potuerit, adimplere, sed neque terminum quem cardinal ipse prefixerit recepturum, nec omnino, si quid preter literarum tenorem super addere velit, facturum. Hiis aliquanta disputatione protractis, cum electus prudenter ad singula respondendo spem cardinalis aliquatenus elusisset, magna diei parte consumpta, simul e palatio descenderunt.