Latin
Poem 38
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 38
Not analysed yet
Quem cum neque litterarum exornaret scientia, neque prudentie secularis utilitas commendaret, tante nichilominus cupiditatis erat, ut nec in extorquenda pecunia modum attenderet, et in conci]liandis [amicitiis, virtutis fi]deique ratione posthabita, solam quantitatem munerum sequeretur. Cum autem villarum reddituum atque prediorum ad cancellariatus iura pertinentium multa Siracusanus diu tenuisset electus, a rege sibi dudum ad tempus concessa, eo quod circa curiam moraretur, cancellarius, volens beneficiis eius animum mitigare, quem alia quoque de causa satis commotum esse cognoverat, . IIas. ei villas optimas, que Siculi casalia vocant, eorum vice que tenuerat, dari fecit, eo tenore, ut illarum, altera quam diu moraretur in curia non careret, et alteram vero eius successores in perpetuum possiderent.