# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 43

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, Poem 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/43

Curie vero magnates ceterique potentes viri qui iam non poterant libere solitam in subiectos tyrannidem exercere, cum omnia lucra curie viderent ad cancellarium eiusque familiares transiisse, sibique de tanta munerum affluentia vix modicos arescentesque rivulos superesse, ceperunt familiariter inter se, velud invicem se consolando, conqueri, minus caute contumeliosa verba iacere, dicentes: indignum esse puerum hunc alienigenam, maximis curie dignitatibus occupatis, in tantam prorupisse presumptionis audaciam, ut neminem sibi socium adhibere dignetur, solus velit tanti regni curam gerere et singularis privilegio potestatis omnibus preminere. Se vero, qui iam in servitio curie consenuerint, qui difficultates plurimas et pericula consilio suo propulsari vel precaveri docuerint, nunc humiles abiectosque despici nulloque dignos honore censeri. Reginam, cum hispana sit, Francum hunc consanguineum appellare, nimis ei familiariter colloqui et velud rapacibus eum oculis intueri; verendum ne sub nomine propinquitatis amor illicitus occultetur.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
