# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 50.3

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, 50.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/50.3

Henricus autem comes [cancellarii penitus voluntatem et consilium sequebatur, eique tanta se familiaritate coniunxerat, ut cum eo balneum frequenter intraret,] cum eo singulis [diebus a]d curiam ascenderet, indeque [reverte]ntes, magnam diei partem secretius colloquendo transmicterent. Qui vero conspiraverant adversus cancellarium, videntes, si concordiam illam inter eos perseverare contingeret, machinationes suas sperato non posse fine concludi, modis omnibus perquirebant quibus possent artibus eam amicitiam et familiaritatem dissolvere; primoque mentem comitis quibusdam insinuationibus pertemptantes, aiebant non oportere regine fratrem in curia quempiam superiorem admictere, nec eius frequentare domum et inherere vestigiis a quo potius ipse debuerat visitari; nam ad eum potestatis prerogativam et totius regni curam merito pertinere. Quibus ille Francorum se linguam ignorare, que maxime necessaria esset in curia, nec eius esse, respondebat, industrie ut oneri tanto sufficeret; cancellario curam hanc rectissime debere committi, qui discretus esset et prudens summeque nobilis, regi quoque nichilominus ac regine non dubia propinquitate coniunctus. Hac illi repulsa non contenti, milites hispanos, quos ei maxime familiares esse cognoverant, ceperunt secretius convenire, dicentes: multe mansuetudinis et patientie comitem esse, qui [cancellarium, quem velut hostem deberet persequi, potius diligat et honoret propensiorem ei reverentiam exhibendo, et hoc eum forte videri prudenter agere, quod sororem nolens offendere, docuerit animum patienter omnia sustinere, nisi patientiam hanc gravis infamia sequeretur; nunc reliquum quidem esse, ut aut inhonestis regine votis deservire credatur ipsiusque cancellarii libidini seu potius incestui consentire, aut illicitam eorum familiaritatem se nescire fateatur. Patere autem omnibus hanc esse, ut dici solet, nimis crassam ac supinam ignorantiam, ut quod omnes predicant solus ignoret: hec igitur a multis frequenter audita, milites ad aures comitis pertulerunt. Qui, cum primum mente dubia vacillaret, dehinc ab ipsis rei principibus qui confinxerant ea cumulatius eadem audiens, plenam hiis que sibi dicta fuerant fidem adhibuit, relictoque cancellario, consiliis eorum adhesit, quod inde suaderent se facturum pollicitus. At illi rem quam multum desideraverant adsequuti, non distulerunt eum, prestitis hinc inde sacramentis quibus visum est pactionibus obligare. Hec ergo conspiratio iam eo usque processerat ut amicis cancellarii plurimum terroris incuteret. Nam gaytus Richardus, magister palacii, quem eisdem constabat esse sacramentis astrictum, magnas conspiratoribus vires addiderat. Nec enim contentus militibus suis, quibus ipse stipendia dabat, maximam partem militum regis et universos curie sagittarios [ita sibi do]nis ac beneficiis multis illexerat ut eius in omnibus voluntatem et imperia sequerentur. At cancellarius, adversus eorum insidias sese premuniens, statuit non iam omnes, ut consueverat, indifferenter admictere, sed certas horas constituit, quibus ad eum omnibus pateret accessus, militesque suos eisdem horis paratos adesse precepit. Sed et quinquaginta viros eligens qui post primam ianuam in vestibulo domus cum armis parati semper assisterent, numerum quoque militum studuit adaugere, plerosque etiam milites transmontanos, qui de Francia nuper venerant Ierosolimam transituri, secum detinuit, inter quos erat Iohannes de Lavardino, cuius acta cancellario non parum attulerunt incommodi, quemadmodum sequentia manifestius declarabunt.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
