# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 53.3

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, 53.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/53.3

Post paucas igitur dies, cum ad curiam vocati comites aliique proceres ex ordine consedissent, Boamundus Tarsensis frater Carbonelli, adolescens egregie virtutis et nobilitatis preclare, surgens in medio procerum, dixit: Richardum Molisii comitem, inter familiares curie regis ac regine [beneficio constitutum, erga eos parum fideliter se gessisse, cum hiis] qui adversus cancellarium iuraverant consensisset. Ipsum enim non solum ex ore Henrici comitis eorum agnovisse propositum, sed et consilium approbasse, nec, ut debuerat, adversus eorum insidias curiam premunisse. Quod si quidem ipse negare contenderet, se probaturum nichilo segnius asserebat. Comes autem, audacter ei falsitatem obiciens et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus, iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse, et ut erat impotens ire, velut ex indignatione prorumpens in lacrimas, clamabat susceptam cum Boamundo monomachiam sibi esse pro minimo, nam se quidem adversus illum aliosque duos ei similes confidentissime pugnaturum. Sed hinc eius animo iustam doloris causam ingeri quod id de se cancellario persuaderi potuerit, cui devote semper obsequi studuisset, et nisi comitis ei Gravinensis obfuisset odium, facile potuerat a cancellario veniam impetrare, cum nec eum iurasse constaret, neque iurantibus quicquam virium ministrasse. Dum hec adversus comitem agerentur, Robertus comes Casertinus adiecit eundem auctoritate sua dudum in Apulia Mandram et quedam oppida regis in Troianorum finibus invasisse furtimque adhuc, eadem ignorante curia, possidere. Ad hec ille respondit quod gaytus Petrus, qui tunc preerat curie, Mandram ei tenendam ad tempus eo tenore dederat, ut inde singulis annis curie certam redderet pecunie quantitatem; oppida vero que in partibus Troianorum invasisse dicebatur, itidem sibi a Turgisio terre illius camerario fuisse concessa. Interrogatus idem Turgisius, qui tunc forte presens aderat, negavit eum hec oppida sua licentia tenuisse. Iussi sunt itaque proceres omnes, preter curie familiares, in partem secedere, super hiis que adversus comitem dicta fuerant iudicialem sententiam prolaturi. erant autem hii qui ad iudicium faciendum surrexerant: Boamundus Monopolis comes, Robertus de Lauro comes Casertinus, Rogerius eius filius Tricarici comes, Rogerius comes Avellini, Symon comes Sangrensis, Rogerius comes Giracii, Rogerius Tironensis magister comestabulus, Florius Camerotensis, iudex quoque Tarentinus et Abdenago Hannibalis filius, qui magistri erant iusticiarii. Quibus invicem super hiis disceptantibus, visum est Richardum Molisii comitem, antequam gaytus Petrus fugeret, Mandram quam ab eo acceperat licentia curie tenuisse. Post illius autem discessum, cum eam teneret occulte, neque rem, ut oportebat, ad regis notitiam referret, non iam precario possidentem, sed invasorem rectius estimandum, ut qui sua tantum auctoritate, non consentiente sed ignorante curia, possideret, eumque de tota terra quam tenuerat in misericordia regis esse tum propter id, tum propter dicta oppida que constabat eum sua itidem auctoritate contra fidem regi debitam occupasse. Hanc ergo sententiam, vice consensuque omnium, Boamundus comes, ut erat vir eloquens, in presentia regis exposuit. tunc Richardus comes exclamavit: iniuste se gravari; odium equitati manifeste preferri; paratum se probare quod iniquam falsamque protulisset sententiam. quibus verbis Boamundus [comitem prohibuit curie respondere, dicens iniuriam hanc non in eos qui iudicaverant, sed in caput regium principaliter redundare. Dehinc iniunctum est ar]chiepiscopis et episcopis qui ader[ant ut in aucto]rem tante contumelie quod equum esset de iuris severitate decernerent. At illi, iuxta constitutiones regum Sicilie, decreverunt Richardum comitem non solum de terra sua, verum etiam de membris et corpore regis misericordie subiacere, eo quod iudicium curie falsum dicere presumpsisset. Captus igitur et militum custodie deputatus, Taurominium iussus est perduci et ibidem in castello quod in ardua rupe positum oppido supereminet summa diligentia custodiri. Hiis itaque duobus viris potentissimis ita captis, nemo iam coniuratorum supererat quem sibi crederet cancellarius formidandum. Episcopus autem Agrigentinus, dum hec in curia gererentur, presentiam suam interim curie subtrahebat, gravi se fingens egritudine molestari. Nec multo post Iohannes de Sinopoli et Bartolomeus Parisinus eiusdem criminis condempnati sunt et in principatu Salerni per loca munitissima distributi. Gualterius autem Modicensis super eadem coniuratione sollempniter accusatus, pacta cum accusatore suo monomachia datisque fideiussoribus, diem constitutam iussus est expectare. Interea mortuo Symone comite Sangrensi, Richardus frater eius illi substitutus cancellarii partem totis viribus tuebatur. Hannibal quoque puer, Rainaldi comitis filius, comes creatus, integre terram patris obtinuit. Gillebertus vero comes Gravinensis, considerans cancella[rium opera] sua tot hostium insidias eva[sisse, om]nia sibi prospere cedere nullumque, ut [estim]abat, iam superesse periculum, in tantam est precipitatus audaciam ut Lorotelli comitatum a curia postulans impetraret, eligeretque stabilem in quo erat gradum non dubio precipitio commutare. Hoc enim facto, multorum in se procerum et civitatum Apulie congessit invidiam et inexorabiles inimicitias suscitavit. Nam, accepto comitatu Lorotelli, Roberto comiti, cuius omnes reditum summis desideriis exoptabant, obstruxisse videbatur aditum revertendi et spem que diu foverat eos penitus sustulisse. At cancellarius, licet nonnullos familiares curie aliosque multos contra se facte coniurationi consensisse non ambigeret, tamen erga illos blandius agens, eorum facta dissimulare proposuit, ne rem atrocius persequi videretur; simulque sperans eos aliorum penis admonitos a scelesto proposito posse facile revocari. De Henrico vero comite Montis Caveosi regine consilium fuit ut datis ei mille auri unciis in Hispaniam eum ad fratrem remicteret. Iussit ergo .VII. galeas armari, que Odonem Quarrellum in Franciam transiturum et sub eius custodia comitem usque in Arelatensium fines transveherent. Interim autem in castello Regii servabatur, que civitas ex opposito Messane super Farum in extremis Italie finibus sita est, ut inde promptius eum et facilius galee susciperent, quam primum rex Panormum rediturus ab urbe Messanensi discederet.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
