# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 55.4

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, 55.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/55.4

Statuerunt ergo cum cancellario pacisci, ut, abiurato regno Sicilie, liceret ei in quam eligeret terram libere transmeare. Missis itaque nunciis qui hanc ei conditionem proponerent, ita demum inter eos transactum est, ut armata galea cancellarius cum paucis quos eligeret traduceretur in Syriam, comiti vero Mellenti ceterisque Francis ad transfretandum navigia pararentur. Nobiles autem viri de regno Sicilie, qui cum eo in campanario erant, terras suas secure ac libere possiderent, militibus stipendiariis indulta licentia vel in curia commorandi, vel ad alium locum quemlibet transeundi. Hoc ita sine dolo factum iri iuraverunt Richardus Siracusanus electus, Matheus notarius, gaytus Richardus, Rumoaldus Salernitanus archiepiscopus, Iohannes episcopus Maltensis; ipsaque nocte galeam preparari fecerunt. Mane vero cancellarium e campanario cum paucis sociis extrahentes, ad portum eum Gallicum perduxerunt. Cumque galeam ascenderet, canonici panormitani qui aderant rogabant eum ut a sacramento fidelitatis eos absolveret; at ille rem dissimulans, nichil respondit. Tunc curie familiares ceperunt eum primo blandius hortari, dehinc acrius et importunius comminantes instare ut, electioni renuncians, eligendi pastoris canonicis copiam daret. Ille vero videns armatam circumfremere multitudinem, tumultu[ari milites, magnates] indignari, [quod] necdum revertendi videretur animum abiecisse, metu compulsus, renunciavit electioni. Moxque galeam ingressus, iussit eam a terra propelli, suspectum habens populum magno illuc impetu confluentem. Itaque curie familiares ad campanarium regressi, comitem Mellenti ceterosque Francos eduxerunt, plebisque seditiosos impetus et adventum Messanensium formidantes, in duobus castellis Partenico Carinulaque fecerunt illos interim commorari, donec eis ad transfretandum navigia providerent. At cancellarius a portu quam primum potuit avulsus, per Mazariensium fines australem Sicilie partem circumiens, Lecatulam pervenit, quod castellum in finibus Agrigentinorum situm est. Ibi necessario coactus ad terram egredi, premisit episcopum Maltensem, qui dux ei datus fuerat, ut oppidanis ex parte regis preciperet ne illum aliquatenus impedirent. Iam enim galea, procelloso maris turbine fatigata, dissolutis compagibus, naufragium minabatur. Cumque brevi temporis intervallo congrue resarciri non posset, neque sine certo capitis periculo liceret cancellario triduum ibi transigere, navem onerariam in eodem inventam littore a Ianuensibus emit, eisdemque nautis conductis, in Siriam prospere transfretavit.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
