# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.115-117

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.115 to 1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.115

[1132.11.1] Hoc anno, duodecimo die intrante mensis Augusti obiit Landulphus Beneventanus archiepiscopus. [1132.12.1] His ita gestis, predictus rex Rogerius, consilio communicato, Apuliam descendit et apud civitatem Melfitanam diebus non multis moratus est; continuo quosdam ex baronibus suis vocari mandavit, quos valde precipiendo admonuit, quatenus in eius permanerent fidelitate et dilectione. [1132.12.2] Mandavit etiam, ut iuxta eorum vires a Tancridi de Conversano consortio caveant: oderat enim eum rex ipse Rogerius odio mortifero, et sicut premisimus, a totius Apuliae finibus eum depellere conatus est. [1132.12.3] Quibus peractis Salernum repedavit, ibique procerum suorum frequentia magnificatus de inimicitiis principis Capuani et comitis Rainulphi satis abundeque tractabat; consiliabatur cotidie, qualiter eos vincere posset, quoniam quidem, sicut prediximus, ab eis victum et in fugam conversum eorum virtute longe lateque audivimus. [1132.13.1] Diebus preterea non multis evolutis, rex prefatus Rogerius consilio cardinalis Crescentii, tunc Beneventani rectoris, et aliorum Beneventanorum, sicut audivimus, civitatem Beneventanam depredatus est; viros quidem, et mulieres et animalium multitudinem captivos apud Montem Fuscum perduxit. [1132.13.2] Qualem, lector, si adesses, luctum Beneventanorum audires et miratus lugeres, quoniam quidem civitas, securitate a rege accepta, iugiter ad possessiones eorum et vineas, quia vindemiarum tempus inerat, sine timoris aliqua dubietate exibat! [1132.13.3] Die itaque ipso, cum talis depredationis crudelitas acta est, civitatis fere totus populus, armis eductis, apud monasterium Sanctae Sophiae, ubi predictus cardinalis morabatur, furore accepto, properavit. [1132.13.4] Confestim eum ad prefatum regem, licet invitum, transmittunt, quatenus cives a vinculis regis absolvat, et predam Beneventanorum innumeram reducat: aiebat quidem, quoniam eius consilio et fautorum suorum talis tantaque depredatio facta est. [1132.13.5] Cardinalis igitur, nec mora, ad regem festinavit; iurabat cardinalis ille sacramentorum verbis coram omnibus consilio suo predam ipsam factam non fuisse: cardinalis itaque ad regem veniens nullo modo impetrare potuit, ut multitudo illa depredationis et civium captivorum rederetur. [1132.13.6] His ita decursis, iussit prefatus rex, ut horis omnibus circa Beneventanam civitatem milites sui insilirent, et quot cives inveniri possent, captivos ligarent.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
