# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.118-119

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.118 to 1.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.118

[1132.14.1] Ipse autem rex, navigio parato, octavo die mensis Decembris intrante, mare ingrediens ad Siciliae partes transfretavit. [1132.14.2] Sed antequam rex ipse ad navigandum pararetur, Bernardum de Fraineta, qui dominus erat de castello Balba, suasit, nuntiis interiectis, ut castrum illud eius traderet potestati; quod et factum est. [1132.14.3] Accepit itaque ab eo, sicut audivimus, centum uncias auri; ipse vero Bernardus ad Salernitanam civitatem secessit; mandavit continuo rex ille centum fere viros armatos ad castellum illud muniendum. [1132.14.4] Rao igitur de Fraineta, qui erat dominus prefati Bernardi, a quo castrum illud tenuerat, dolore cordis perculsus castelli illius perditionem deprehendens, Beneventum venit, et diligenter eos precatur, quatenus ei subveniant et celeri cursu festinent; deinde principem Robertum Capuanum et comitem Rainulphum adivit eosque hortatur, ut ad eius auxilium veniant. [1132.14.5] Princeps illico et comes prefati simul cum Beneventanis ad obsidendum castrum illud totis viribus festinaverunt, ibique lignorum machinas ad turrim illam destruendam citissime componunt. [1132.14.6] Custodes autem, qui turrim illam observabant, nihil omnino eorum, quae inferebantur, metuebant: milites vero regis et pedites in conspectu principis et Beneventanorum castrum illud securi intrabant, arma quoque et cuncta eis necessaria coram omnibus deferebant. [1132.14.7] Princeps itaque talem tantamque eorum constantiam et animorum alacritatem aspiciens castra sua inde amovit, et civitatem Capuanam ingressus est; comes autem Rainulphus et Rao de Fraineta dolore cordis turbati similiter cum Beneventanorum cetu, qui aderat, ad propria reversi sunt. [1132.14.8] Machinas quidem lignorum, quas Rao de Fraineta ad obsidionem illam duci fecerat, timore interveniente, dimisere. [1132.14.9] Confestim viri de turre illa exeuntes machinas illas coram omnibus capiunt et letanti animo eas introducunt; sicque castellum illud dimissum est, et sub regis potestate magis magisque alligatur. [1132.15.1] Per iddem tempus pars quaedam Beneventanae civitatis, consilio habito, dominum Girardum cardinalem presbiterum, qui cum domino papa Innocentio aderat, in civitatem Beneventi introduxerunt: firmabat enim pars ipsa civitatis partem Innocentii papae tenendam fore; Anacleti vero electionem contra canones fore, et iniquam. [1132.15.2] Statuunt itaque prefatum Girardum cardinalem rectorem Beneventanorum ad Romanae Ecclesiae et eiusdem domini papae fidelitatem, mense Novembri mediante. [1132.15.3] Alio autem die post eius adventum in Sacro Beneventano palatio coram Beneventanorum cetu, qui convenerat, tradidit comestabiliae honorem et potestatem Rolpotoni de Sancto Eustasio; qui vero taliter ordinatus cepit simul cum cardinali illo curiae statum regere et iustitiae vigorem unicuique dispartiri. [1132.15.4] Milites denique et servientes rogavit, ut civitati subveniant et contra regis milites, civitatis inimicos, insurgant; sicque de guerra civitatis studiosus mirabiliter apparuit. [1132.15.5] Comestabulus autem Montis Fusci a rege ibi ordinatus, ut Beneventanae civitati timorem induceret, precepit vineas omnes et possessiones Beneventanorum igne ferroque divastari; quod et factum est. [1132.15.6] Prefatus igitur Rolpoto Beneventanus comestabulus tantam aspiciens contra civitatem adversitatem assidue insurgere, vicem redens pro acceptis, haud mora, civitatis partes preconis voce commovit ut, armis eductis, unusquisque ad ecclesiam Sancti Martiani conveniat. [1132.15.7] Qui vero preceptis eius faventes simul cum Rainulpho comite, qui cum trecentis advenerat militibus, super castellum Farnitum, quod erat Raonis Pinella, ultimo die stante mensis Ianuarii adivit. [1132.15.8] Quid multa? Tota rusticorum habitatio igne ferroque consumitur; deinde tota eadem manus habitantium utriusque sexus et etatis in timorem fugamque conversa bona sua dimisit; sicque a civibus viri multi et mulieres parvulique dispoliati sunt, et depredati: mobilia vero illorum innumera et animalia in oppido illo inventa sunt; dominus autem castri illius captivus perducitur; et his actis, ad propria Beneventani die ipso vertuntur. [1132.15.9] Alia autem die insurgente, simul cum prefato comite civium multitudo ad castellum, quod Pesclum nominatur, properavit. Robertus itaque de la Marca, cuius castellum illud erat, viros armatos centum fere intromisit. [1132.15.10] Prefatus autem Rolpoto comestabulus constantiam illorum aspiciens ad civitatem Beneventanam repedavit, et sic castellum illud a Beneventanis dimittitur; deinde securiter et illesum permansit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
