# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.130-131

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.130 to 1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.130

[1133.12.1] Dum haec et alia, quae scripta sunt, iuxta Apuliam geruntur, prenominatus pontifex Innocentius et Robertus Capuanus princeps, salutis accepto consilio, mense Septembri mediante, navem ingrediuntur et ventis secundis Pisas transfretavere. [1133.12.2] Nam, sicut accepimus, exercitus navium et armatorum virorum et imperatoris Lotharii virtutem querentes, cordi proposuere ut, Domino favente, civitatem Beneventanam multis variisque calamitatibus oppressam a gutture nefandi regis Rogerii eripiant. [1133.12.3] Iverat enim prefatus princeps Robertus ad civitatem Pisanam et cum consulibus et sapientibus viris civitatis satis abundeque tractavit, ut auxilium navalis exercitus ei largirentur; qui vero sine populo Ianuensi hoc promittere noluerunt. [1133.12.4] Tandem, definito consilio, sacramentis intervenientibus, pactum stabilivere ut, circa mensem Martium futurum, cum centum navigiis paratis armatorum supra nefandum regem Rogerium festinent; audivimus quoque ducem Venetianorum ad eius auxilium manum dedisse. [1133.12.5] Ideoque princeps ipse Romam revertitur et omnia, quaecumque cum Pisano populo, et Ianuensi, tractavit, domino papae Innocentio e vestigio patefecit; sicque cum eodem pontifice ad pactum illud firmandum Pisas festinavere. [1133.13.1] Cumque, sicut prelatum est, rex Rogerius Siciliam peteret, prefatus Crescentius, nomine tantum cardinalis, aspiciens, quod sub ipsius regis potestate, sicut tractaverat, Beneventanam civitatem non posse submittere, valde cepit ipse cum aliis Beneventanis de civitate proiectis contristari. [1133.13.2] Deinde multis variisque insidiis et conspirationibus cepit quosdam eorum muneribus quosdam pollicitationibus, sacramentis intervenientibus, alligare; alligavit re vera, ut comestabulum Rolpotonem occiderent et eius sequaces, quot invenire possent; et sic, armis eductis, civitatis plateas invaderent, pacem nomine doloso clamitando. [1133.13.3] Quibus sacramento taliter alligatis, alios Beneventanos sanioris sensus et prudentiores prefatus Crescentius decipiendo mandavit, ut prefatis fautoribus suis manum consilii et auxilii largirentur; quibusdam vero pecuniam transmisit, quibusdam honoris dignitatem pollicebatur. [1133.13.4] Nam, sicut accepimus, prefatum comestabulum die solemnitatis Omnium Sanctorum trucidare disposuere. [1133.13.5] Sed humani generis Salvator, qui reprobat consilia gentium, cuius consilium manet in eternum, dispositiones eorum subvertit. [1133.13.6] Deinde prefatus Crescentius per totum mensem Novembris cum predictis fautoribus suis de invasione civitatis et destructione subtiliter et studiosissime tractare non desinit. [1133.13.7] Quid multa? Pestifero invento consilio, die festivitatis sancti Andreae apostoli statuerunt, ut ipse Crescentius, congregatis fere ducentis militibus et peditum multitudine copiosa, ad incidendas vineas Beneventanorum, quae sunt in loco ubi dicitur Rosetum, venirent. [1133.13.8] Incisionem illam cum cives Beneventani vidissent, ad defendendas vineas suas exire pugnaturi deberent; cum quibus exeuntibus predictum comestabulum Rolpotonem agredi et in fugam convertere disposuerunt, ita quidem ut, simulata fide et fraude mortifera, primum ipsi terga vertentes quosdam suorum militum et peditum captivos in manus dimitterent Beneventanorum; qua de re prefatus comestabulus cum civibus eos persequi et invadere letitia deberet. [1133.13.9] Et eis ita persequentibus, quidam Beneventanorum prefati Crescentii fautores et homicidio civitatis alligati portam Sancti Laurentii clauderent; et porta illa viriliter clausa, nominatus comestabulus cum Beneventanis, qui secum exierant, civitatem ingredi non possent. [1133.13.10] Et sic prefatus Crescentius cum militibus regis Beneventanos insequerentur usque ad predictam portam Sancti Laurentii, ad quam portam eum capere destinaverunt, et quot civium invenire potuissent; sicque omnes particulatim trucidarent. [1133.13.11] Disposuerunt etiam, ut centum milites ad ecclesiam Sancti Angeli ad Crucem, quae est infra confinia portae Summae, latitarent, qui stragem illam et captivitatem sentientes, portam Summam virtute intrarent, deinde viros, et mulieres, et parvulos et omnia civitatis bona in ore ignis et gladii confunderent, et ita civitatem in potestate regis, et dominio, submitterent. [1133.13.12] Sed Salvator omnipotens, qui castigat et salvat, qui ducit ad inferos et reducit, et post lacrimationem et fletum exultationem inducit, mortifera eorum consilia et nefandas dispositiones reprobavit; ipse, inquam, qui reprobat consilia gentium, cuius consilium manet in eternum, reprobavit re vera et subvertit malignorum machinationes, et longe aliter, quam ipse Crescentius cum hostibus tractaverat, perventum est. [1133.13.13] O dolor, et dictu terribile: sub colorato nomine Romanae Sedis Beneventanam civitatem, quae in vigore libertatis et in Beati Petri fidelitate longe lateque permanserat, sub predicti regis Rogerii crudelitate, execrandae, ut ita dicam, memoriae, submittere disponebant. [1133.13.14] Regem quidem testamur eternum, quoniam per civitatis Beneventanae libertatem viriliter custoditam, et merita apostolorum Petri, et Pauli, et Bartholomei et aliorum sanctorum miseram Apuliam a nefando illo rege captivatam et usque in Romanos fines provincias de manu eiusdem regis et desiderio ereptam fore et ad gloriam perductam sine dubio sperabamus. [1133.13.15] Sperandum quippe erat et ante oculos iugiter habendum, quoniam quidem Innocentius pontifex cum Roberto Capuano principe, sudore multo et periculo arrepto, pro nobis omnibus redimendis laborabant, sicut in superiori tractatu premisimus. [1133.13.16] Modo vero apud hostes civitatis disponebatur, nos omnes in mortem, et depredationem et desperationem subicere. Sed redeamus ad causam.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
