# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.133-135

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.133 to 1.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.133

[1134.1.1] Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo trigesimo quarto, mense Martio, duodecima indictione. [1134.1.2] Hoc anno, prefatus princeps Robertus cum duobus consulibus Pisanorum, Azzopardo videlicet et Cane, viris sapientibus, et cum aliis fere mille Pisanis ad principatum suum Capuanum revertitur, quarto kalendas Martii. [1134.1.3] Qui diligenter a magistro militum et Rainulpho comite susceptus omnia, quae cum Pisanis et Ianuensibus firmaverat, coram predicto papa Innocentio patefecit, et qualiter tria milia librarum argenti Pisanis in auxilium suum venientibus, sacramento mediante, dare deberet. [1134.1.4] Predictus autem magister militum et comes Rainulphus haec audientes, gaudio magno gavisi, factis omnibus a principe recitatis fidem attribuerunt; nec mora, per ecclesias Neapolitanae civitatis, et Capuanae, discursum est et pecuniam illam argenti cursu celeri congregavere. [1134.1.5] Quid plura? Thesaurum ipsum argenti ad Pisanos transmiserunt, rogantes, ut festinatione ad eorum auxilium subvenirent; in quorum comitatu Gregorium Electum cum quibusdam sacerdotibus suis mandaverunt, quatenus afflictionem Beneventanae civitatis domino papae, qui illic aderat, et Pisanis intimaret. [1134.2.1] Quibus ita peractis, rex Rogerius memoratus, navigiis galearum fere sexaginta paratis, Salernum pervenit; continuo galeas illas ad civitatem Neapolim debellandam mandavit; et eis applicantibus, usque ad portum Neapolis expugnatum est. [1134.2.2] Cives Neapolitani, armis acceptis, viriliter galeas illas pepulerunt; deinde castella Neapolitanorum ibi contigua depredati sunt, sicque ad regem remeaverunt. [1134.3.1] His et aliis ita decursis, prefatus rex Rogerius, congregato exercitu Siculorum et Apulorum, Abellinum civitatem advenit. [1134.3.2] Inde, amoto exercitu, aurora surgente, castellum quoddam nomine Prata, quod erat Guidelmi de Abinalia, insilivit; castrum quidem ipsum putans fore securum, et a tanto exercitu imparatum fuerat. [1134.3.3] Quid dicam? Momento uno captum est et in ore ignis et gladii consummatum; ibi milites mortuos, vulneratos et captivos audivimus. [1134.3.4] Eadem die, castrum illud Altacauda, et Gructa et Submonte, Raoni de Fraineta pertinentia, comprehendit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
