# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.146-147

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.146 to 1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.146

[1136.2.1] Interea ad tantam famis asperitatem civitas pervenit Neapolitana, quod infantes multi, pueri, adolescentes, iuvenes, senes etiam utriusque sexus per civitatis plateas et domos spiritus exalabant. [1136.2.2] Sed magister militum et eius fideles, qui libertati invigilabant civitatis quique antiquorum suorum sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant, quam sub nefandi regis potestate colla submittere. [1136.2.3] Haec inter prefatus imperator literas suas signatas propriis legatis suis magistro militum et civibus suis destinavit, consolationis verba describens, ut fidelitatis propositum teneat quia, favente Domino, in proximo ad eius liberationem festinaret; legati vero illi coram omnibus iuraverunt imperatorem illum apud civitatem Spoletum dimisisse. [1136.2.4] Diebus autem non multis excursis, en adest legatus alius ipsius imperatoris literas suas ferens, consolationis similiter verba continentes, qui eum dimisisse apud flumen Piscariam affirmavit. [1136.2.5] Item in subsequentibus diebus alias transmisit imperator literas continentes, se in proximo venturum Apuliam, et Italiam a tanta perditione redempturum. [1136.2.6] Archiepiscopus preterea Marinus civitatis Neapolitanae, et Philippus de Acerra, civis Neapolitanus, vir prudentis ingenii, et Rainulphus comes, qui obviam imperatori dudum exierant, similiter literas suas consolationis magistro militum delegavit. [1136.2.7] Literis itaque talibus acceptis, et tali suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti, imperatoris tamen illius expectabant adventum. [1137.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo septimo, et anno octavo pontificatus domini Innocentii, mense Martio, quinta decima indictione. [1137.1.2] Prefatus Apostolicus Innocentius, qui tunc Pisis morabatur, consilio communicato, de civitate Pisana exivit et apud civitatem Bitervum advenit, prefatum imperatorem allocuturus. [1137.1.3] Imperator igitur Henricum generum suum cum tribus milibus equitum ad pontificem destinavit Innocentium addens, ut Romanos fines teneat et principi Roberto principatum suum restituat; ipse vero Marcas adire disposuit. [1137.1.4] Apostolicus autem continuo Romanos fines advenit et civitatem Albanum et provinciam totam Campaniae suae obtinuit fidelitati; Romam quidem ingredi noluit, ne in Romanorum negotiis impediretur.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
