Latin
1.148 to 1.149
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.148-149
Not analysed yet
[1137. 2. 1] Prefatus autem imperator flumen Piscariae adveniens, Pascha Domini ibi celebravit; inde flumen illud transiens civitatem Termulensem et illius provinciae comites obtinuit. [1137. 2. 2] Et inde, amoto exercitu, Apuliam ingreditur, et civitatem Sipontum et Montem Sancti Angeli, octavo die intrante mensis Maii, comprehendit. [1137. 2. 3] Tantus itaque timor totam invasit Apuliam, quod universus populus usque ad civitatem Barum ad eius imperium alligatus est. [1137. 3. 1] Et his actis, Apostolicus ipse ad civitatem Sancti Germani pervenit, quam suae submisit ditioni; inde Capuam veniens Roberto principi eam restituit. [1137. 3. 2] Et his actis, Beneventum venit predictus Apostolicus decimo kalendas Iunii et retro montem Sancti Felicis prope Beneventum cum Henrico duce, predicti imperatoris genero, castrametatus est. [1137. 3. 3] Continuo dominum Girardum cardinalem, virum prudentem et discretum, prope civitatem misit Beneventanam, ut cum Beneventanis loqueretur, utrum cum eo pacis firmamentum ponere vellent. [1137. 3. 4] Venerunt itaque ad eum quidam de civibus Beneventanis, et cum illis satis abundeque de civitatis concordia tractaverunt; et his actis, ad dominum Apostolicum omnia, quae dicta sunt, exposuit predictus Girardus cardinalis. [1137. 3. 5] Alio autem die adveniente predictus Apostolicus, consilio arrepto, castra inde amovit, die videlicet sabati, et ex hac parte predicti montis Sancti Felicis transivit cum exercitu predicti ducis Henrici, et in planitie Sancti Petri Apostoli iuxta flumen Sabbati viriliter et animose castra apponi precepit. [1137. 3. 6] Beneventanus autem populus nihil ex his, quae fiebant, agnoscere poterat. [1137. 3. 7] Cumque taliter in predicta planitie Sancti Petri castra Apostolici et ducis illius ponerentur, fama talis tantique facti civitatem percussit Beneventanam; et Rossemannus, qui tunc preerat, Romanae Sedis adversarius, cives fere universos submovit, ut contra Apostolicum venientem insurgerent et ad eorum posse resisterent. [1137. 3. 8] Nec mora, predictus Girardus cardinalis vocari fecit Landulphum iudicem Beneventanum, et Lodoicum medicum et Malfridum de Grimaldo abbate, ut de pacis federe loquerentur, et civitatem domino papae Innocentio rederent: exierunt itaque viri illi vocati, et petitionibus Apostolici faventes civitatem revertuntur. [1137. 3. 9] Preterea, ad horam fere nonam, quidam Beneventanorum exeuntes cum Teutonicis pugnare ceperunt, putantes eis timorem inducere et eos in fugam sectari. [1137. 3. 10] Dux vero illorum nominatus Henricus audiens Beneventanos ita super se insilire, armari suos omnes occulte precepit; et catervatim eos a castris exire disponens precepit, ut Beneventanos sic stulte et furiose exeuntes, insidiis positis, preoccuparent. [1137. 3. 11] Quid multis? En ex improviso leonum more frendentes Teutonici insiliunt et Beneventanos illos, qui contra eos pugnabant, usque ad pontem Maiorem in fugam convertunt. [1137. 3. 12] In fuga vero illorum quadraginta ferme capti sunt, et quidam illorum trucidati; inter quos Petrus de Populo vocatus, capite abscisso, heu miser, exalavit! [1137. 3. 13] Alter vero, Priscianus nomine, civitatis notarius, ibi mortuus est vulneribus multis afflictus; decem vero vulneratorum, qui de captione evaserunt, post dies quadraginta mortui sunt infra civitatem. [1137. 3. 14] Cumque taliter cives Benevantani capti, trucidati et morti dediti essent, timor continuo civitatem invadit Beneventi, et luctus, quod si, lector, adesses, mori cum eis putares et afflictione multa deficere. [1137. 3. 15] Nocte itaque insecuta, cives, qui capti fuerant, vinculis districti sunt et alligati. [1137. 3. 16] Mane autem facto, die quidem dominico, ad dominum papam veniunt quidam de civibus Beneventanis, viri sapientes et discreti, qui omnia, quae Apostolicus exquisierat, assecuti sunt; continuo captivos cives Beneventanos, quos Teutonici comprehenderant, dominus Apostolicus absolvi iussit et ad propria reverti. [1137. 3. 17] Et sic, sacramentis firmatis, fidelitatem domino papae complures civium, qui ad ipsum pontificem exierant, iuraverunt.