# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.151-152

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.151 to 1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.151

[1137.5.1] Quibus omnibus ita peractis, ego predictus Falco iudex, et Roffridus iudex, et Falco abbatis Falconis, et Saductus, et Pando, et Potofridus, et Adonibezet, qui per triennium exules fueramus, cum aliis Beneventanis similiter exulibus licentia predicti pontificis ad propria reversi sumus, celestis quidem regis magnalia laudantes, qui post tribulationem et fletum exultationem inducit. [1137.5.2] Prefatus autem Apostolicus supranominatum Girardum cardinalem ad civitatem mandavit, ut fidelitatem a civibus universis acciperet; quod et factum est. [1137.6.1] His omnibus ita evolutis, pontifex Innocentius, sacramentis fidelitatis acceptis, consilio habito, iter arripuit octavo kalendas Iunii, ut ad imperatorem nominatum festinaret. [1137.6.2] Veniens autem ante portam Summam, populum civitatis, qui eum ibi prestolabatur, pontifex ipse taliter allocutus est: [1137.6.3] "Gratias vobis agimus, fratres et domini, quia corde hilari et voluntate sincera fidelitatem nobis peregistis. [1137.6.4] Rogo itaque fraternitatem vestram, et probitatem, ut pacem teneatis et constantiam iustitiae inter vos; nam, vita comite, dignam vobis retributionem impendemus. [1137.6.5] Civitatem vero intrare modo non possumus pro multis variisque negotiis, quae cum domino imperatore definienda decrevi; et his divina clementia definitis, ad vos revertemur et de civitatis utilitate tractabimus. [1137.6.6] Nunc vero predictum fratrem nostrum Girardum cardinalem vobiscum morari permittimus, qui erga vestras utilitates assidue invigilabit et pacem inter vos continebit". [1137.6.7] Haec et his similia pontifex ipse cum allocutus est, iter ceptum arripiens ad predictum imperatorem tetendit Lotharium, quem super civitatem Barensem eam acriter obsidentem invenit. [1137.6.8] Cardinalis igitur nominatus Girardus iussu predicti Apostolici in civitate Beneventana moratus est; confestim Sacrum Beneventanum palatium ascendens civitatis utilitates, pace data circumquaque, operabatur; inter ceteras eius dispositiones precipue pacem tenendam viribus totis ore et corde predicabat. [1137.6.9] Prius vero quam Apostolicus de civitate discederet, Octavianum subdiaconum, virum prudentem et sapientis animi, rectorem Beneventi ordinavit; qui simul cum domino Girardo statum civitatis et pacis firmamentum studiose regebat.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
