# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.153-156

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.153 to 1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.153

[1137.7.1] Cumque pontifex ipse apud imperatorem pervenisset cum prefato duce Henrico, honore mirabili et gaudio ab imperatore suscipitur. [1137.7.2] Deinde Barensis populus castellum civitatis, quod pro eorum afflictione rex Rogerius fabricari iusserat valde terribile et munitum, expugnaverunt; sicque per quadraginta dies illud obsidentes cum Teutonicorum auxilio virtute multa castellum illud comprendeherunt et terratenus prostraverunt. [1137.7.3] Custodes vero castelli, quia iam amplius illud defendere non potuerant, capti, et trucidati et in mari precipitati sunt. [1137.7.4] Sicque de tali tantaque victoria tota Italia, et Calabria Siciliaque intonuit et regi celorum gratias agens, de tanti tiranni gutture eripi gaudebat; inde maritima omnis usque ad Tarentum et Calabriam ad imperatoris fidelitatem alligari satagebat. [1137.7.5] Cumque castellum illud Barense taliter comprehensum est, super civitatem Melfium Apostolicus et imperator venerunt et eam viriliter obsidentes, diebus non multis elapsis, comprehenderunt et suae obtinuerunt fidelitati. [1137.8.1] Haec inter Pisanorum exercitus, sicut iuraverat, centum navigiis armatis civitatem pervenit Neapolitanam. [1137.8.2] Nec mora, iussu predicti imperatoris super civitatem Amalfitanam festinat, excogitans igne ferroque eam depopulari; cives autem Amalfitani, consilio salutis invento, pecunia multa data, ad imperatoris et Pisanorum permansit fidelitatem. [1137.8.3] Inde super Rabellum et Scalam properantes eas invadunt, et universa eorum bona diripientes in ore ignis et gladii eas consummunt; viros quoque, et mulieres cum eorum parvulis captivos perducunt; sicque super tali vindicta gavisi, ultra quam credi potest, insultant. [1137.9.1] Interim prefatus imperator et Apostolicus civitatem dimisit Melfium, et civitatis Potentiae fines descendit; ibi iuxta fluenta de Lacu Pesele per dies fere triginta moratur. [1137.9.2] Inde universa Apuliae oppida et civitates ad suum imperium alligavit. [1137.10.1] Et his actis, mandavit imperator, ut Pisanorum exercitus Salernum obsideat; precepit quoque Roberto principi et magistro militum Neapolitanorum, ut viribus totis et armis simul cum Pisanis eandem Salernitanam obsiderent civitatem; quod et factum est quinto decimo kalendas Augusti. [1137.10.2] Super etiam Rainulphum comitem, quem affectione multa secum detinebat, mille Teutonicorum viris ei datis, super civitatem ipsam Salernum destinavit; quibus ita convenientibus prope muros obsederunt. [1137.10.3] In civitate illa re vera quatringenti milites aderant, qui civitati invigilantes Pisanos et principem suosque omnes cotidie expugnabant. [1137.10.4] Quadam itaque die, sicut accepimus, certatum adinvicem validissime est inter eos, et de militibus illis Rogerii Siculorum captivi ducti sunt et alligati. [1137.10.5] Consules preterea Pisanorum civitatis constantiam aspicientes, quia talis tantaque caterva militum intererat, consilio communicato, lignorum machinam mirabiliter mirabiliusque excelsam, et ultra quam credi potest, terribilem construi summaque cum festinatione levari mandaverunt; unde factum est, quod populus civitatis mortis periculo oppressus mortem expectabat. [1137.10.6] Audiens autem imperator civitatis Salernitanae constantiam, et quia igne ferroque Pisani eam desiderabant, consilio invento, simul cum domino Apostolico ad eandem civitatem celeriter festinavit. [1137.10.7] Sequenti igitur die sapientes civitatis ad ipsum imperatorem venere, et pactis intervenientibus, civitatem ipsam suo imperio submiserunt. [1137.10.8] Quidam vero militum illorum, securitate accepta, licentiam exeundi impetrarunt; quidam vero et predicti Rogerii proceres ad Turrem Maiorem, quae super civitatem erat, confugerunt; sicque civitas ipsa in gaudium conversa sub tali tantoque imperio exultabat. [1137.10.9] Audiens autem populus Pisanorum civitatem Salerni sine eorum consilio et voluntate ab imperatore captam fuisse, mirabiliter contristati sunt, et furore arrepto, machinam lignorum factam combusserunt, et paratis navigiis, Pisas regredi disponebant; sed Apostolici Innocentii precibus et promissionibus coacti ad imperatoris voluntatem reversi sunt; sicque castrum illud Turris Maioris pro eorum discordia dimissum est.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
