Latin
1.157 to 1.159
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.157-159
Not analysed yet
[1137. 11. 1] His ita peractis, prefatus imperator et Apostolicus castra inde amoventes Abellinum venerunt; deinde Beneventum et iuxta fluvium Caloris ex hac parte Ubiani ad ecclesiam Sancti Stephani castrametati sunt, secundo die stante mensis Augusti. [1137. 11. 2] Cum autem Abellinum venisset, Apostolicus ipse Innocentius ducem ad defensionem Apuliae ordinare nomine suo satagebat; imperator vero nomine suo et memoria contra voluntatem Apostolici ordinare volebat; unde factum est, ut per triginta fere dies adinvicem discordatum est: sed sapientum consilio communicato, discordia talis destructa est. [1137. 11. 3] Quid multa? Divina favente clementia et ipso imperatore favente omnibusque suis, predictus Apostolicus nomine suo ad Beati Petri fidelitatem comitem Rainulphum, virum utique prudentem et discretum, in ducem elegit; et eo electo, vexillum ad honorem ducatus Apostolicus et imperator in conspectu omnium ei tradiderunt et confirmaverunt. [1137. 11. 4] Unde nemo tempore isto viventium recordari potuerit tali letitia et honore ducem aliquem fuisse electum. [1137. 12. 1] Cumque taliter in predicto loco castrametati sunt, triduo post, die videlicet kalendarum Septembris, imperatrix nomine Florida, militibus fere centum assumptis, ad ecclesiam Beati Bartholomei Apostoli venit portam Auream ingrediens, et Missarum solemnia ibi audiens pallium quoddam super altare Beati Bartholomei et libram unam argenti obtulit. [1137. 12. 2] Prae gaudio vero Beneventanus populus utriusque sexus, et quia per innumera annorum curricula imperatricem sive imperatorem non vidimus, cursu precipiti ad ipsam intuendam imperatricem ex omni parte civitatis festinavimus; et gratias Deo agentes exultavimus, quia quod patres, avi, proavi videre non potuerunt, temporibus nostris vidimus. [1137. 12. 3] Et basilicam ipsam Beati Bartholomei egrediens per mediam plateam civitatis ascendit et per portam Summam exiens ad exercitum suum remeavit. [1137. 13. 1] Triduo autem post ipsius imperatricis adventum, prefatus Apostolicus Beneventanam civitatem intravit et a clero et populo universo honorifice susceptus est. [1137. 13. 2] Altera autem die adveniente, in Sacro Beneventano palatio sedens in conspectu cleri et populi Beneventani clamavit ut, si quis contra personam sive electionem Gregorii Beneventani Electi canonice et rationabiliter opponere vellet, libera fronte opponeret; sed clementia divina opitulante, et quia Electus ipse vitam suam religiose custodierat, nemo civium contra eius electionem obiecit. [1137. 13. 3] Apostolicus itaque hoc aspiciens gratias Deo egit et ipse de persona et vita Electi testificatus est honeste et religiose; et eidem Electo precepit, ut de peccatis suis confiteretur, et die dominico adveniente, Spiritu Sancto cooperante, consecrationem acciperet. [1137. 13. 4] Quid multis? Die adveniente dominico, Apostolicus ipse ecclesiam episcopii descendit, quinto die videlicet intrante mensis Septembris, Electum ipsum consecravit; ad cuius consecrationem patriarca interfuit Aquileiae, et complures alii archiepiscopi, episcopi et abbates Teutonicorum, viri religiosi. [1137. 13. 5] Lector, si interesses, re vera miratus diceres archiepiscopum quemlibet Beneventanum tanto honore et reverentia consecratum nunquam fuisse; et eo consecrato, Apostolicus ipse palatium revertitur.