# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.165-168

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.165 to 1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.165

[1137.19.1] Interea abbas de Clara Valle, vir valde mirabilis et discretus, qui ad regem illum venerat pro tanti dissidii infestatione sedanda, inter regem illum et ducem pacis federa alligare conatur. [1137.19.2] Sed pro multis variisque negotiis, quae inter eos querebantur, apud salvatoris Dei potentiam nondum complacuit concordia alligari. [1137.20.1] Quid plura? Rex ipse exercitum suum divisit et ad bellandum illum viriliter stabilivit; similiter et dux ille suos omnes sapienter ordinavit. [1137.20.2] Primum quidem regis acies ordinata agreditur et inter ducis armatos intravit; illico acies illa regis prosternitur. [1137.20.3] Rex autem, qui cum aliis aciebus suis armatis inerat, Dei adveniente iudicio, timore perculsus ipse primum terga vertens in fugam conversus est. [1137.20.4] Sicque universa regis congregatio cursu precipiti confugit, dimissis omnibus divitiarum suarum apparatibus et tentoriis, auri argentique magnitudine infinita, quorum numerare copiam non est humanae scientiae. [1137.20.5] Quid multa? Dux ille victor effectus de regis exercitu comprehendit et occidit, omnemque illam magnitudinem divitiasque tam ipse quam populus Barensis, et Tranensis ceterique, quos rogaverat, ad propria locupletati detulerunt. [1137.20.6] Tria milia, sicut audivimus, hominum in bello illo mortua sunt: ibi Sergius magister militum Neapolitanae civitatis mortuus est, ibi Eternus de Monte Fusco, et Girardus de Lanzulino, et Sarolus de lo Tufo et complures, quorum nomina pro difficultate numerandi silentio tegimus: secundo vero die stante mensis Octobris bellum hoc actum est. [1137.20.7] Rex itaque nominatus taliter cum sequacibus suis aufugiens, noctis tempore altera quidem die ad castrum Paludis pervenit; deinde Salernum festinavit. [1137.21.1] Diebus autem non multis evolutis, Rossemannus Beneventanus antistes, consilio accepto, cum iudicibus civitatis et sapientibus quibusdam ad regem ipsum consolandum et servitia civitatis offerenda festinavit. [1137.21.2] Precatur insuper, ut libertatem possessionum Beneventanorum, quam supradictus imperator concesserat, populo Beneventano ipse largiretur. [1137.21.3] Rex igitur, precibus eorum acceptis, pro totius civitatis amore inveniendo, privilegio facto et signato, omnes fidantias et exactiones, quas soliti fuimus persolvere, condonavit; et privilegii pagina accepta, gaudio ineffabili civitatem sunt regressi Beneventanam. [1137.21.4] Privilegii pagina ita est continens : [1137.22.1] In nomine Domini Dei salvatoris eterni Iesu Christi, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo trigesimo septimo, mense Novembri, prima indictione. [1137.22.2] Ego Rogerius Dei gratia Siciliae et Italiae rex, Christianorum adiutor et clipeus, Rogerii primi comitis filius. [1137.22.3] Regalis excellentiae Nostrae provocamur liberalitate fidelibus nostris tanquam de nobis bene promeritis beneficia ampliori manu debere impendere, ut non solum fideliores inveniantur, sed ut ceteri spe retributionis adiuti in nostro servitio prontiores habeantur. [1137.22.4] Ea propter, venerabilis Beneventane Rossemanne archiepiscope, qui semper fidelis in omnibus extitisti, petitionibus tuis, et Bernardi Beneventani comestabuli, et Beneventanorum iudicum, aliorumque plurimorum civium clementius annuentes, quia vos semper nostros fideles experti sumus, pro amore summi regis, per quem subsistimus et regnamus, et amore et fidelitate vestra, quam in nobis habetis et in antea habituri estis, dimittimus et condonamus vobis ea omnia, quae nos et predecessores nostri Normandi circa Beneventanam civitatem habuerunt, fidantias subscriptas videlicet, denariorum redditus, salutes, angarias, terraticum, herbaticum, carnaticum, kalendaticum, vinum, olivas, relevum, postremo omnes alias exactiones tam ecclesiarum quam civium. [1137.22.5] Et omnia predicta et possessiones liberas facimus et quietas undecumque aliquid accipere soliti sumus ut, quamdiu in nostra permanseritis fidelitate, et nostrorum heredum, liberi et quieti vos et vestri heredes ab omnibus supradictis maneatis, et in vestris prediis venandi, piscandi, aucupandi liberam facultatem habeatis. [1137.22.6] Et ut firmiter hoc tenere valeatis, privilegium istud sigillo aureo Nostro signari fecimus: si qua vero persona, quod absit, magna humilisve huius Nostrae concessionis paginam in aliquo violare presumpserit, viginti libras auri purissimi in misericordia Nostra palatio Nostro componat, presensque privilegium robur pristinum obtineat. [1137.22.7] Ad huius concessionis indicium per manus Henrici Nostri notarii scribi precepimus, et bulla aurea insigniri. Anno regni Nostri septimo.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
