# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.175-176

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.175 to 1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.175

[1138.2.1] Diebus autem non multis evolutis, predictus Apostolicus, consilio accepto, Albanum venit disponens, exercitu congregato, ad ducem Rainulphum venire; sed infirmitate percussus venire non potuit. [1138.2.2] Interea rex Rogerius, congregato exercitu, in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab imperatore ablatas suae submittere potestati. [1138.2.3] Dux igitur Rainulphus regis illius sentiens adventum totius Apuliae partes submovit, ut contra eius rabiem unanimiter insistant; nec mora, cursu rapido ad ducem festinant nominatum, et sic contra regis illius ferociam mensibus fere duobus resistunt. [1138.2.4] Haec inter, sicut nobis est relatum, predictus rex dominum papam Innocentium in patrem et dominum accepit, et civitati Beneventanae et per totius sui regni partes mandavit, eum patrem et dominum accepisse. [1138.2.5] Nos autem, literis eius acceptis, dominum illum et patrem vocavimus. [1138.3.1] Quibus peractis, Rao de Fraineta Beneventanae civitati et regi Rogerio rebellis apparuit, et vineas Beneventanorum incidi mandavit. [1138.3.2] Cives itaque, consilio accepto, Raonis illius infestationes regi nominato mandaverunt, ut citissime eos ab illius adversitatibus eripiat. [1138.3.3] Rex illico, congregato exercitu, iter arripuit et in ipsius sui adventum virtute Montem Maranum et castella alia comprehendit, et igne comburit. [1138.3.4] Inde super Ceppaluni adveniens simul cum Beneventanis illud obsedit, et die ipsa villam rusticorum comprehendit, et eorum bona depredata sunt, et domus omnes eorum destructae; sequenti vero die turres et munitiones castelli in potestate regis datae sunt. [1138.3.5] Rao etenim de Fraineta timore regis coactus castellum illud triduo ante exierat cum uxore, et ad ducem festinavit Rainulphum simul cum Raone de lo Tufo et Orrico de Sarno, qui similiter faciem regis fugientes castella sua dimiserunt. [1138.3.6] Cives continuo Beneventani regem precantur suppliciter, ut castellum illud Ceppaluni, civitati contrarium, ad destruendum largiatur. [1138.3.7] Quid multa? Rex ipse petitionibus populi favens permisit ad diruendum; nec mora, catervatim Beneventanus populus festinat ad destruendum: et sic radicitus universa edificia castelli evulsa sunt, et civitas tota super illius gaudebat destructione. [1138.3.8] Nam si universas crudelitates et pericula, quae ab illius castelli dominis passi sumus, describere vellem, nec lingua dicere neque stilo pronuntiare possem; unde Deum laudantes regi gratias egimus, qui nobis illud ad destruendum concessit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
