Latin
1.177
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.177
Not analysed yet
[1138. 4. 1] Et his actis, prefatus rex Capuanos fines adivit et castellum, quod Calvum dicitur, comprehendit. [1138. 4. 2] Dux preterea Rainulphus, exercitu congregato, horis omnibus invigilabat, ut regem illum virtute insiliat et accipiat ultionem. [1138. 4. 3] Rex vero, ut erat sapientis consilii, per montana quaeque et loca ardua castrametatur, et sic ducis vitabat prudentiam et virtutem; unde dux ille vehementer condolens mente et corpore fremebat, quia cordis dolorem ostendere non poterat; novissime apud Alifas moratur, existimans regem illum Alifis venire. [1138. 4. 4] Rex vero, ut diximus, ducis constantiam fugiens a castello Calvo revertitur, et in finibus Sanctae Agathes tentoria sua poni precepit, Beneventum venire disponens; et inde, amoto exercitu, castrametatus est prope Beneventum, ubi dicitur Plancella, et ibi mansit diebus duobus. [1138. 4. 5] Tunc, accepto consilio, inde recessit, et districto exercitu, flumen transivit Caloris et castra posuit super pontem Valentinum, mansitque ibi duobus diebus. [1138. 4. 6] Dux autem nominatus Rainulphus, ut erat prudentis animi, in finibus morabatur Petrae Maioris pertractans, ut castellum Apicis, quod rex minabatur obsidere, virtute et animose illud deliberaret. [1138. 4. 7] Rex itaque nominatus Beneventanos precatur, ut in eius auxilio unanimiter festinarent; Rossemannus igitur, qui tunc presul aderat, amore regis coactus cives universos rogavit et in eius mandavit auxilio. [1138. 4. 8] Audiens autem rex ipse castellum Apicis a militibus et viris prudentibus armatum fore, consilio accepto, castra amovit et Petrae Pulcinae castellum agredi precepit, et igne ferroque illud depopulatur. [1138. 4. 9] Et inde procedens castella alia comprehendit et comburi mandavit: Pontem Landulphi, Farnitum, Campugattari, et Guardiam et civitatem comprehendit Alifam, et igne consumpsit. [1138. 4. 10] Universam quidem substantiam civium et ecclesiarum ornatus galiotae regis et turba innumera predonum, quae eum sequebatur, comprehendit, rapuit, dispoliavit et unusquisque, prout potuit, dispartitur. [1138. 4. 11] Lector, itaque, si adesses, super tali tantaque civitatis strage et confusione turbatus deficeres, et firmares a Grecorum tempore et Paganorum tantam in Christianos ruinam et combustionem non accidisse. [1138. 4. 12] Cumque taliter civitatem illam Alifam consumasset, exercitu inde amoto, in finibus festinavit Benafris, civitates illas suae submittere potestati. [1138. 4. 13] Continuo, iussu crudelitatis a rege illo iniuncto, civitatem illam Benafrim agredi et expugnari mandavit; cives autem, prout poterant, intrinsecus et se et civitatem defendebant. [1138. 4. 14] Rex itaque eorum constantiam aspiciens crudeli manu iussionis minatur, ut civitatem illam insiliant: continuo, peccatis imminentibus, civitas illa valde munita et divitiis plena capitur, et civium omnium bona et divitiarum magnitudines ab hostibus capiuntur, et divisae per partes ad nihilum sunt conversae. [1138. 4. 15] Viri itaque, et mulieres parvulique eorum per montana fugiunt, omnibus eorum bonis in manibus rapientium et predonum dimissis, sicque civitas illa et turrium eius munitiones in potestate regis subacta est. [1138. 4. 16] Et tali crudelitate audita, Presentianum castellum et Rocca Romana ad regis voluntatem convertitur, et alia castella circumquaque contigua. [1138. 4. 17] Quibus actis, rex ipse revertens Beneventum venit et ad Paludis castellum castrametatur, duodecimo die mensis Septembris intrante. [1138. 4. 18] Dux interea Rainulphus, quia tanto regi resistere non poterat, dolore cordis concussus circa Alifanos fines morabatur. [1138. 4. 19] Inde procedens rex ipse ad civitatem Melfium ivit, putans eam suae submittere postestati; quod obtinere non potuit. [1138. 4. 20] Et inde reversus super castellum Toccum adivit; continuo machinas lignorum fieri mandavit, virtute quarum turres castelli illius et munitiones destruerentur; sicque pars quaedam turrium diruta est. [1138. 4. 21] Dux interea Rainulphus circa eum cotidie invigilabat, ne rex ille terras Rogerii comitis de Ariano invaderet. [1138. 4. 22] Populus autem castelli virtutem regis et furorem aspiciens sub eius potestate et ditione colla submisit, et castellum illud in eius dominatione subactum est tertio kalendas Octobris: octo quidem dies castellum illud Toccum obsedit.