# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.178-179

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.178 to 1.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.178

[1138.5.1] Quibus ita peractis, rex ipse castra inde amovit et pro tempore valde pluviali Beneventum venit, et ipse intra ecclesiam Sancti Petri Apostoli prope civitatem sitam castrametatur. [1138.5.2] Totus quidem eius exercitus infra civitatem hospitatus est Beneventi, ibique mansit diebus tribus; tempus enim terribile pluviarum et valde periculosum inerat, et pro inveniendis ad exercitum necessariis nullo modo adire valebant; unde, sicut diximus, infra civitatem Beneventi ad refocillandum exercitum commorati sunt. [1138.5.3] Rex interea nominatus civitatem intravit Beneventanam quarto die intrante mensis Octobris et ecclesias, et civitatis palatia et curiam Apostolici studiose perquisivit. [1138.5.4] Et exercitu refocillato, castra a civitate amovit et prope castellum Sancti Severi castrametatus est; inde procedens castellum Morcone suae obtinuit potestati; et his actis, castellum Sancti Georgii et Petrae Maioris comprehendit. [1138.6.1] Comes igitur Rogerius de Ariano haec audiens Apicis castellum dimisit et villanis omnibus, ut regi obedirent, licentiam largitur, et ipse civitatem intravit Arianum; ibique confidens ducis Rainulphi auxilium adinvenit, qua de re nullo modo ad regis voluntatem pervenire voluit. [1138.6.2] Continuo rex ipse castellum Apicis suae alligavit fidelitati, et rex ipse ad castellum Tamarum diebus quatuor moratus est. [1138.6.3] Prefatus autem dux, exercitu congregato, prope civitatem Arianum venit custodiens, ne rex ipse quoquo modo eam invaderet; et sic rex ipse et dux adinvicem laborabant. [1138.6.4] Et his decursis, predictus rex a Tamaro illo castello discedens circa Melfitanos fines festinavit; et inde procedens castellum Sanctae Agathes valde munitum suae obtinuit potestati, et alia castella ibi contigua. [1138.6.5] Dux interea nominatus civitatem regebat Melfium, ne rex ille quoquo modo ingenio eam invaderet. [1138.6.6] Prefatus autem rex cognoscens ducem Rainulphum iugiter contra se et suos obsistere et Apuliae civitates tueri, consilio communicato, castella, quae comprehenderat, militibus et viris armatis muniri et observari mandavit; et ipse rex Salernum adivit, disponens Siciliam reverti, quam longo tempore dimiserat. [1138.6.7] Et dux nominatus Barum descendit, et marinos fines visitavit populum omnem hortando, ut tempore oportuno, viribus sumptis et armis, contra regis illius obsistant ferocitatem; qui unanimiter et corde devoto paratos fore clamitabant.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
