# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.180-182

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.180 to 1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.180

[1139.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo nono Dominicae Incarnationis, et decimo anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, secunda indictione. [1139.1.2] Hoc anno, prefatus Apostolicus Innocentius, octavo die intrante mensis Aprilis, Romae synodum celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam archiepiscopi, et episcopi et abbates innumeri convenerunt. [1139.1.3] Ibique inter cetera, quae Spiritu Sancto mediante statuta sunt, vinculis excommunicationis alligavit regem Rogerium predictus Apostolicus Innocentius in presentia omnium cattholicorum virorum, qui convenerant, et eius omnes sequaces. [1139.2.1] Hoc anno Rainulphus dux, de quo in superiori tractatu mentionem fecimus, ardentissimo febris sinochae calore correptus, ultimo die stante mensis Aprilis, ex hoc mundo decessit apud civitatem Troianam; quem ducem Guidelmus venerabilis ipsius civitatis episcopus cum universo clero et populo diligenter et honeste, lacrimisque manantibus, sepulturae infra episcopium tradiderunt. [1139.2.2] O quantus luctus omnium, et virginum, viduarum, puerorum et senum utriusque sexus, et militum civitatem illam invasit, quem si radicitus scribere tentarem, nec dies sufficerent neque copia describendi! [1139.2.3] Barensis itaque populus, et Tranensis, Melfiensis, Canosinus et omnes, qui sub eius dominio et protectione confidebant, consolatione oblita, crinibus evulsis, pectoribus laniatis et genis, ultra humanum modum lugebant; lugebant enim ducem piissimum et patrem universorum, qui totius sui ducatus habenas dulcedine et humilitatis suavitate, furore omni deposito, disponebat. [1139.2.4] Quid multa? De mortis illius compassione inimicorum etiam acervitas, et de eius prudentia condolens lacrimansque compatiebatur; sicque tota fere Italia de eius probitate et preliis horis omnibus recitabat. [1139.3.1] Audiens autem prenominatus rex Rogerius ducem Rainulphum, virum bellicosum et magnanimum, ex hoc mundo obisse, vanitatis et elationis spiritu accensus ultra humanum modum gavisus est. [1139.3.2] Gavisus utique et morte communi oblitus exestuat, animoque concipiens ut, exercitu congregato, Apuliae fines insiliat eamque suae submittat ditioni et fidelitati. [1139.3.3] Quid multa? Septem navigiis armatorum paratis et auri argentique magnitudine ditatis, septimo die stante mensis Maii Salernum transfretavit; continuo clerus omnis et populus Salernitanus, laudibus multis hymnisque sonantibus, regem illum suscepit. [1139.3.4] Nec mora, rex ipse literas omnibus suis circumquaque manentibus direxit ut, armis eductis, ad eum conveniant; literis itaque eis acceptis, ad imperium eius obtemperaverunt. [1139.3.5] Deinde rex ipse, exercitu congregato, Beneventum venit, et sic contra inimicos expugnandos festinavit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
