Latin
1.183 to 1.185
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.183-185
Not analysed yet
[1139. 4. 1] Hoc anno, quarto kalendas Iunii mons ille, qui prope civitatem Neapolim esse videtur, ignem validum et flammas visibiles proiecit per dies octo, ita ut civitates ei contiguae et castra mortem expectabant. [1139. 4. 2] Ex cuius incendio pulvis niger et orribilis exivit, et usque Salernum, et Beneventum, et Capuam, et Neapolim pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est; de quo pulvere cives multi Beneventanorum et ego, istius operis descriptor, collegimus: per dies vero triginta pulvis ille super terram visus est! [1139. 5. 1] Cumque, ut supra dictum est, rex Rogerius exercitum congregasset, super comitis civitatem festinus adivit, et civitatem illam acerrime expugnans suae eam alligavit ditioni; comes autem fugam petens Troiam ingressus est. [1139. 5. 2] Deinde rex ille civitates omnes et castra Capitinatae suae obtinuit potestati. [1139. 5. 3] Dux preterea, filius prefati regis, civitates cunctas Apuliae et maritimas ad suum convertit imperium, pacem omnibus et securitatem affirmans. [1139. 5. 4] Barum quidem, civitatem valde munitam, obtinere non potuit; quatringentos etenim milites princeps civitatis secum detinebat, preter cives quinquaginta milia habitantium. [1139. 6. 1] Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens capere non posse, exercitu suo convocato, ad patrem regem Rogerium, qui in Troianis morabatur confinibus, pervenit; et eis in unum convenientibus, studiose tractare ceperunt, qualiter civitatem Troianam suae submittant potestati. [1139. 6. 2] Quatuor quidem milibus interiectis a civitate Troiana comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte desperatis morabatur; cives re vera Troiani cum extraneis, qui ad eos confugerant prae timore nominati regis, civitatem illam tuebantur. [1139. 6. 3] Rex itaque civitatem illam sic a tantorum virorum virtute munitam persentiens, ad castellum Baccharezza, ibi vicinum, ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione, et ipse cum duce nominato filio suo simulque eorum exercitu advocato super civitatem Arianum comitis Rogerii venit; continuo rex ipse civitatem illam obsedit, et lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. [1139. 6. 4] Cives autem et milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur, metuebant; ducentos enim milites et viginti fere milia armatorum in civitatem introduxerunt. [1139. 6. 5] Rex itaque sic eam paratam et munitam aspiciens castra amoveri precepit et furore commotus vineas, olivas et arbores eorum, et sata, quae inveniri poterant, incidi mandavit, et divastari; et sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est.