# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.188-189

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.188 to 1.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.188

[1139.9.1] Beneventanus itaque populus pacem audiens firmatam et regem voluntati Apostolici alligatum, tanto gaudio et exultatione triumphat, quod si ex toto describerem, deficerem in tempore et locutione. [1139.9.2] Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato rege, Beneventum ingressus est die kalendarum Augustarum, quem Beneventanus populus honore multo et devotione cordis suscipiens, quasi beatum Petrum in carne aspiciens, letatus valde gaudebat. [1139.9.3] Rex autem foris civitatem Beneventi castrametatus est, qui rex usque ad portam Sancti Laurentii cum domino Apostolico comitatur. [1139.9.4] Die vero ipsa ad vesperum rex ipse civitatem ingreditur, et curiam domini papae ascendens cum eo aliquantum moratur. [1139.9.5] Deinde ad episcopium pergit, et Beatae Mariae basilicam et Bartholomei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit; intravit quoque monasterium Sanctae Sophiae, et ante altare Sancti Mercurii prostravit; inde procedens claustra monasterii et dormitorium et refectorium perambulavit, et monachorum orationibus se commendans civitatem exivit per portam Summam et ad castra gaudens remeavit. [1139.9.6] Rossemannus autem, qui contra voluntatem Apostolici cotidie expugnabat, archiepiscopus a Petro Leonis consecratus, de Benevento expulsus est et miser ipse cum domino rege festinavit. [1139.10.1] Prefatus preterea rex, exercitu amoto, Troiam adivit et civitatem ipsam suae submisit potestati; episcopus autem Troianae civitatis, Guidelmus nomine, et populus civitatis legatos prefato delegaverunt regi, ut civitatem ingrediatur et inter suos fideles et amicos honeste maneat, et secure. [1139.10.2] Rex vero, legatis acceptis, "Non civitatem", inquit, "ingrediar, donec traditor ille, Rainulphus scilicet, inter vos manserit!". [1139.10.3] Continuo, qui missi fuerant, civitatem regressi regis intentionem omnibus patefaciunt; et licet dolore commoti cives ex tanta regis responsione, quatuor tamen militibus preceperunt ut, sepulcro fracto, cadaver ducis Rainulphi extraheretur, et extra civitatem educerent ut, furore regis sedato, ad eos pacificus ingrediatur. [1139.10.4] Iusserunt etiam inimici prefati ducis cuidam militi nomine Gallicano, qui ducis illius fidelissimus fuerat, ut ipse Gallicanus ob iniuriam ducis defuncti et eiusdem Gallicani dolorem tumulum frangeret, et ducis ossa pelli et fetori adhuc circumplexa manu sua extraheret; qui Gallicanus timore coactus et ne tanti regis furorem incurrat, heu dolor, quasi mente hilari cum aliis ducis ossa involuta, ut diximus, eduxit! [1139.10.5] Continuo in collo ducis defuncti funem ligari fecerunt, qui eius inimici extiterant, et usque ad castellum civitatis per plateas traxerunt; deinde reversi usque ad carbonarium foris civitatem, ubi stagnum luteum putridumque inerat, ducis ipsius suffocaverunt cadaver: heu nefas, et dictu mirabile! [1139.10.6] Totam protinus civitatem timor et luctus invadit, quod unusquisque mortem optabat, et amicorum ducis ipsius et inimicorum; regem quidem testor eternum, iudicemque seculorum, tale tantumque factum orribile in generationibus preteritis et inter Paganorum sectam nunquam legimus accidisse! [1139.10.7] Haec siquidem crudelitatis potentia quid regi illi profuit, quae victoria vel maiestatis gloria ei successit? [1139.10.8] Sed ut mentis suae furorem pacare desiderans, quod non potuit exercere in viventem, operatus est in defunctum. [1139.10.9] Re vera dum predictus dux vixerat, licet cum paucis adesset, ipse tamen rex nullo modo circa ducis ipsius aciem, et si cum decem milibus armatorum instaret, propinquare audebat; unde ei visum fuit mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam. Sed redeamus ad causam. [1139.10.10] Dux itaque regis illius filius factum huiusmodi audiens ad patrem accessit audacter, et facti illius ordinem redarguit et precatur patrem, ut sepulturae dux ille sic dehonestatus traderetur; rex igitur ducis filii favens orationi, sepulturae illum tradi mandavit. [1139.10.11] Et his actis, civitatis populus, ut ingrederetur ad eos, expectabat, sicut promiserat; qui nec sic voluit civitatem Troiam introire, sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit, quam terra marique obsedit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
