Latin
1.190 to 1.191
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.190-191
Not analysed yet
[1139. 11. 1] Cumque predictus Apostolicus civitatem introisset Beneventanam, omnem ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, et a Rossemanno; die vero Assumptionis sanctae Mariae et in passione beati Bartholomei episcopium descendit et Missarum solemnia honeste celebravit. [1139. 11. 2] Et his actis, predictus Apostolicus a Romanis sepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter arripuit, et Domino favente, Romam repedavit. [1139. 11. 3] Hoc anno, Gregorius Beneventanus antistes a domino papa Innocentio consecratus, Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris, et dominus papa Guidonem diaconum cardinalem rectorem Beneventi ordinavit. [1139. 11. 4] Audiens autem populus Romanus domini papae Innocentii adventum catervatim obviam exivit et illum gaudio magno et honore suscepit; deinde eum hortabatur ut pacem, quam cum rege Rogerio posuerat, consilio eorum confringeret. [1139. 11. 5] Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse, quod per eius captionem pax huiusmodi facta fuisset. [1139. 12. 1] Cumque, ut supra dictum est, prefatus rex civitatem obsedisset Barensem, Innocentius papa, cum infra civitatem esset Beneventanam, episcopum Ostiensem, virum valde venerabilem, ad civitatem Barensem delegavit, populum civitatis monendo, ut ad regis fidelitatem colla submittant et eius voluntati famulentur. [1139. 12. 2] Populus autem Barensis, ut erat superbi animi et elationi suppositus, episcopum illum, ut civitatem ingrederetur, nullatenus passus est, dictis quoque eius nullo modo credere pertentavit. [1139. 12. 3] Quid multa? Episcopus ille revertens Barensis populi ferociam et elationem domino intimabat Apostolico; inde, ut dictum est, dominus papa Romam reversus est. [1139. 12. 4] Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum et turres triginta fere ordinari precepit, ut civitatis muros et munitiones prosternat. [1139. 12. 5] Quibus peractis, prope civitatis murum machinas illas appropinquari virtute multa mandavit; et continuo turres, et muri civitatis prostrati frangebantur; palatia etiam civitatis, quae prope civitatis murum intrinsecus erant, fracta ruebant. [1139. 12. 6] Sicque duorum mensium spatio, Augusti videlicet et Septembris, ruinam illam et timorem passi sunt; famis etiam asperitatem et sitis sustinentes, panem unum sex romesinis emebant; carnem, ut audivimus, equorum comedebant. [1139. 12. 7] Novissime autem tum pro fame, tum pro populi seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento princeps civitatis, Iaquintus nomine, ad prefatum regem mandavit, addens in mandatis, quia civitatem animo libenti ei rederet, dummodo securi circa eum, pace accepta, consistant; et rex captivos civitatis, quos tenebat, eis redat; similiter homines regis, quos civitas habebat, dimittat. [1139. 12. 8] Nec mora, pactio talis et ordinatio et regi placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pace accepta, acquievit, et sacramentis datis, pax constituta apparuit. [1139. 12. 9] His ita peractis, en adest miles quidam, cui prefatus civitatis princeps oculum evelli precepit, pedibus regis prostratus oravit, ut iustitiam sibi de principe Barensi faciat, qui lumen oculorum sibi evulsit. [1139. 12. 10] Rex itaque continuo furore accensus, et ultra quam credi potest admirans, cursu rapido vocari fecit iudices Troianorum, Tranensium et Barensium, ut de pacto iudicarent, quod rex cum civitate Barensi posuerat, videlicet ut ex utraque parte captivi, sani et incolumes rederentur. [1139. 12. 11] Quid plura? A iudicibus Barensibus iudicatum est, ut princeps ille Iaquintus civitatis, qui oculum ei iussit evelli, et eius consiliarii in potestate essent regis; confestim princeps ille et consiliarii eius, Guaiferius quidam et Abiut, ceterique eorum consocii ante regem confessi sunt, iussu et consilio eorum lumen oculorum militi predicto evelli fecisse. [1139. 12. 12] Nec mora, principem illum et predictos viros, aliosque decem laqueo fecit suspendi prefatus rex, et decem alios oculis et membris truncari, civesque alios prudentes ligari et vinculis teneri, eorumque bona auferri; sicque de civitate illa Barensi inauditam fecit ultionem. [1139. 12. 13] Timor itaque et tremor tantus civitatem illam invasit, quod nemo virorum et mulierum per plateas et vicos incedere palam audebat; lacrimis quidem et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut eorum afflictioni subvenire dignaretur. [1139. 12. 14] His ita gestis, consilio accepto, rex ipse exercitum dividens Salernum advenit quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis et actibus tractavit: octo re vera diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa Barensis sic afflicta et exagitata est.