# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.192-195

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.192 to 1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.192

[1139.13.1] Cumque Salernum rex ipse advenisset, inimicis suis terras omnes eorum abstulit et sacramento eos perstrinxit, ut ultra Montes festinarent; quod et factum est. [1139.13.2] Comitem vero Rogerium de Ariano eius adversarium simul cum uxore sua, navigio parato, in partes Siciliae captivum mandavit; sicque vindictam perficiens super inimicis, quinto die intrante mensis Novembris, navigio armato, Palormum transfretavit. [1139.14.1] Hoc anno, undecimo kalendas Februarii primo pullorum cantu terremotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus. [1139.14.2] Cumque, ut prediximus, papa Innocentius civitatem Beneventanam recuperaret, Guidonem diaconum Romanae Sedis, virum valde discretum et moribus ornatum, rectorem civitatis Beneventanae ordinavit; qui rector usque ad kalendas Martii in civitate permansit. [1139.14.3] Deinde Apostolicus ille alium misit rectorem, Ioannem nomine, consanguineum suum, subdiaconum, et Guido ille Romam repedavit. [1140.1.1] Anno millesimo centesimo quadrigesimo, et undecimo anno pontificatus predicti domini Innocentii, mense Martio, tertia indictione. [1140.1.2] Hoc anno, predictus rex Rogerius Amfusum filium suum, principem Capuanorum, magno cum exercitu militum et peditum trans civitatem Piscariam misit, ut provinciam illam suae subiugaret potestati. [1140.1.3] Qui vero princeps, exercitu illo accepto, sicut rex pater eius iusserat, labore multo peregit, et Piscariam transiens castella copiosa ibi contigua et vicos comprehendit, et spolia illorum predatus est et quaedam eorum igne consumpsit. [1140.1.4] Diebus autem non multis interiectis, prefatus rex Rogerium ducem filium suum mille cum militibus et peditum manu copiosa in auxilium prefati principis delegavit. [1140.1.5] Dux itaque cum principe fratre suo simul alligati provinciam illam prope Romanos fines adiacentem timore multo ad eorum imperium submiserunt. [1140.1.6] Unde predictus Innocentius Apostolicus turbatus, consilio accepto Romanorum, ad eos per cardinales direxit, ne aliena invaderent et Romanis fines non usurparent. [1140.1.7] Qui Apostolico rescribentes responderunt non aliena petere, sed solummodo terras ad principatum pertinentes velle reintegrare. [1140.2.1] Dum haec et alia geruntur, nominatus rex, medio mense Iulio, navigiis paratis, Salernum venit, ut filiorum ducis et principis facta, quos, ut supra dixeram, cum exercitibus miserat, agnosceret; insuper cum domino Apostolico Innocentio alloqui et simul esse excogitabat. [1140.2.2] Continuo rex ipse, consilio habito, Salernum exivit, et ducentis militibus aggregatis, prope civitatem venit Beneventanam et cum Ioanne subdiacono Romanae Sedis, tunc Beneventano rectore, et aliis Beneventanis de pace, et civitatis utilitatibus et domini Apostolici fidelitate tenenda satis abundeque locutus est. [1140.2.3] Et inde procedens Capuam ingressus est; ibique diebus non multis commorans de quibusdam suis negotiis tractavit. [1140.2.4] Deinde apud Sanctum Germanum festinavit; illico, habito consilio, legatos duci et principi filiis suis mandavit, ut ad eum reverterentur; audierat enim rex ipse, Apostolicum Innocentium de provinciae illius invasione valde turbatum esse, et contristatum. [1140.2.5] Dux autem et princeps, nuntiis acceptis, ad patrem eorum reversi sunt; universa vero oppida, quae comprehenderant, necessariis omnibus munivit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
