# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.196-198

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.196 to 1.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.196

[1140.3.1] Et his actis, nuntios rex ipse prefato Apostolico delegavit suppliciter impetrando ut, si fieri posset, cum illo alloqui et de multis variisque negotiis terminare, desideraret. [1140.3.2] Apostolicus autem, consilio habito, tum pro temporis tempestate, tum pro aliis negotiis instantibus, eum alloqui non posse rescripsit. [1140.3.3] Rex igitur, aggregato exercitu, Capuam repedavit, et ibi aliquantisper castrametatus exercitum omnem divisit, licentiam ad propria remeandi unicuique prebens. [1140.3.4] Ipse vero rex, quingentis acceptis militibus, Piscariam tetendit, quam supra diximus filios suos comprehendisse; inde procedens totam illam regionem a predictis filiis eius obtentam circuivit. [1140.4.1] Et eis omnibus studiose perscrutatis, Arianum civitatem advenit, ibique de innumeris suis actibus, curia procerum et episcoporum ordinata, tractavit. [1140.4.2] Inter cetera enim suarum dispositionum, edictum terribile induxit, totius Italiae partibus aborrendum et morti proximum, et egestati, scilicet ut nemo in toto eius regno viventium romesinas accipiat vel in mercatibus distribuat. [1140.4.3] Et mortali consilio accepto, monetam suam introduxit unam vero, cui "ducatus" nomen imposuit, octo romesinas valentem, quae magis magisque erea quam argentea probata tenebatur; induxit etiam tres follares ereos romesinam unam appretiatos. [1140.4.4] De quibus orribilibus monetis totus Italicus populus paupertati et miseriae positus est, et oppressus; et de regis illius actibus mortiferis mortem et depositionem regni optabat. [1140.5.1] Quibus ita mortalibus edictis et monetis inductis, rex ipse, militibus suis congregatis, Neapolim tetendit. [1140.5.2] Archiepiscopus itaque Neapolitanus, Marinus nomine, clerum omnem civitatis congregari precepit simul et cives, et adventum regis eis annuntians hortatur, ut honeste et letitia multa eum suscipiant. [1140.5.3] Cives igitur simul cum militibus civitatis foris portam Capuanam exierunt in campum, qui Neapolis dicitur, et regem ipsum honore et diligentia multa, ultra quam credi potest, amplexati sunt; et sic usque ad predictam portam Capuanam perductus est. [1140.5.4] Continuo presbiteri et civitatis clerus ad eandem portam obviam exivit et eum, hymnis et laudibus ad astra levatis, civitatem introduxerunt; quatuor illico viri nobiles habenas equi et pedes regis ipsius tenentes, alii quatuor usque ad episcopium civitatis regem illum perduxerunt. [1140.5.5] Frequentiam vero populi per plateam incedentis et mulieres viduas, coniugatas et virgines per fenestras existentes, lector, si aspiceres, miratus affirmares imperatorem aut regem alium sive principem tali sub honore et gaudio nunquam civitatem Neapolim ingressum fuisse. [1140.5.6] Quid multa? Rex ipse tali et tanto honore ditatus ad episcopium descendit et in camera archiepiscopi hospitatur; die vero altera adveniente, totam intrinsecus civitatem et foris rex ipse equitavit, et palatia et edificia circumspexit. [1140.5.7] Inde, navigio parato, ad castellum Sancti Salvatoris, civitati proximum, ascendit, et civibus Neapolitanis ibi vocatis, negotia quaedam cum illis de libertate civitatis et utilitate tractavit. [1140.5.8] Donavit insuper unicuique militi quinque modia terrae et quinque villanos et promisit eis, vita comite, munera multa et possessiones largiturum. [1140.5.9] Interea noctis silentio prefatus rex totam civitatem Neapolim extrinsecus metiri fecit, cognoscere volens quantae esset circumquaque latitudinis; invenit itaque studiose metiendo in girum passus duo milia trecentum et sexaginta tres. [1140.5.10] Et passibus illis ita inventis, dum populus civitatis aggregatus esset, in eius conspectu, quasi dilectionis affectu, eis interrogare cepit, utrum sciret quot passus civitas illorum per circuitum habuisset; qui, ultra quam credi potest admirantes, se nescire profitentur; rex autem, sicut studiose invenerat, mensuram passuum, quos civitas eorum tenebat, patefecit. [1140.5.11] Unde populus omnis regem ipsum sapientiorem aliis antecessoribus et studiosiorem predicabat, et quod nunquam factum fuerat, super civitatis mensura mirabantur, quomodo rex ille fieri contractasset. [1140.5.12] Et his omnibus ita peractis, Salernum properavit et ibi diebus non multis moratus, quarto die intrante mensis Octobris, navigio parato, mare ingressus est, deinde Palormum festinavit. [1140.5.13] Dux vero filius eius in Apuliae partibus remansit, et princeps alter eius filius apud civitatem Capuam mansitavit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
