# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.20-22

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.20 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.20

[1113.5.1] Preterea, sicut diximus, guerra ex utraque parte fortiter inchoata, sepissime hinc et inde depredatum est. [1113.5.2] Contingit autem die quadam, Rao, qui dominus erat castelli Ceppalunis, cum Landulpho Burrello et aliis fere centum quinquaginta militibus et peditum multitudine ad frangendam, ut ita dicam, arcaturiam ivisset. [1113.5.3] Cumque comestabulus sic frangentes eos flumen Sabbati vidisset, tantam non ferens audaciam, in medium campi ad ecclesiam Sanctorum Septem Fratrum stipatus militum collegio exiit, ubi adinvicem decertatum est; sed peccatis supervenientibus, pars comestabuli ab insidiis inimicorum decepta per planitiem illam persecuta corruit, ita quod duodecim milites civitatis nobiles omni armorum apparatu retenti sunt. [1113.6.1] Istis omnibus et aliis sic decursis, inimici omnes, qui pro guerra coniuraverant, videntes comestabulum ipsum colla eis non flectentem eis potius minari, et Beneventanos eum et eius precepta iugiter sectari, ceperunt civitatem plus solito distringere precipientes ut, omnes quas possent, vineae circum astantes inciderentur; quod et factum est; insuper pauperes aliosque viros, quos invenirent, capere: sententia quorum divulgata, plerique hominum capti sunt. [1114.1.1] Anno millesimo centesimo quarto decimo, mense Martio, septimae indictionis. [1114.1.2] Dum vineae sic incidebantur et capiebantur homines, Beneventanorum quidam invidiae gladio compulsi miserunt ad predictum papam Landulphum archiepiscopum et Rachisium Sancti Modesti abbatem, ut ei necessitatem, ex omni parte quam patiebantur, intimarent. [1114.1.3] Ipsi autem abeuntes, quam viderant, afflictionem domino papae patefecerunt, eum lacrimando precantes, ut gregi commisso sicut pastor bonus subvenire dignaretur. [1114.1.4] Necessitate etenim domino papae ostensa, eis precepit, ut pacem civitati, prout melius potuissent, facerent, et pauperibus subvenirent, ne Petrus Apostolus civitatem acquisitam occasione ista perderet; quicquid autem de pacis consilio invenissent, ipsi remitterent. [1114.1.5] Archiepiscopus vero Roma reversus, aliter quam acceperat, faciens, misit Landulpho comestabulo dicens ut, condolens necessitatis pauperum, comestabiliam poneret, quoadusque dominus papa Beneventum veniret. [1114.1.6] Postea vero aut pretio, servitiisve seu civium precibus papam ipsum precarentur, eumque honori pristino rederent, dummodo Normandi pacem facere nolint, sacramento, ut dictum est, eorum interveniente. [1114.1.7] Landulphus autem hoc audiens comestabulus in Sacro Beneventano palatio coram Beati Petri fidelibus respondens ait, se nunquam comestabiliam dimissurum, nisi manu ad manum captus esset, et virtute retentus; insuper videre vellet, quam Normandi pacem Beneventanis facere voluissent, et domino papae pacem ipsam descriptam delegaret; quicquid autem de pace preciperet vel comestabilia ponenda ipse dominus papa, coram omnibus faceret.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
