# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.27-31

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.27 to 1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.27

[1114.6.1] Hoc anno ecclesia Beatae Mariae de Episcopio ampliata est per consilium Landulphi de Greca. [1114.7.1] Hoc anno Landulphus Beneventanus archiepiscopus captus est et Landulphus de Greca, qui expulsus fuit de civitate Beneventana, reversus est, accepta comestabilia. [1114.8.1] His omnibus et aliis ita peractis, Apostolicus ipse nono kalendas Septembris Troiam tetendit, ibique concilium statuit et firmavit; ad cuius sacri conventus presentiam fere omnes Apuliae proceres, archiepiscopi et episcopi convenerunt. [1114.8.2] Conventu itaque sancte ordinato, inter cetera, quae ibi posita sunt, treuva Dei statuta est, adeo quod comes Iordanus, et comes de Lauritello et alii baronum Apuliae sacramento in presentiarum firmaverunt treuvam Dei ex tunc et spatio annorum trium fore tenendam et custodiendam; sicque, confirmato concilio et pie finito, papa Beneventum tertio die intrante mensis Septembris reversus est. [1114.8.3] Deinde Apostolicus ipse civitatis negotia, quae imminebant, diiudicans, Romam reversus est septimo kalendas Octobris; qui tunc monasterium Sancti Vincentii dedicavit. [1116.1.1] Anno millesimo centesimo sexto decimo ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, et septimo decimo anno pontificatus domini Paschalis secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, nona indictione. [1116.1.2] Dominus noster predictus Apostolicus Romae synodum statuit. [1116.2.1] Et hoc anno prefectus urbis Romae mense quidem Martio obiit; post cuius mortem civile bellum terribiliter ortum est, eo quod Romani audierant, ut Petrus filius Leonis Apostolici consilio filium suum prefectum ordinare vellet. [1116.2.2] Unde Romanorum fere populus prefecti defuncti filium ad prefecturae honorem erexerunt; quo ordinato, ad predictum papam Paschalem miserunt suppliciter postulantes, quatenus eorum ordinationi assensum ipse preberet et corroboraret: Apostolicus autem nullo modo eis assensum tribuit. [1116.2.3] Romani itaque haec agnoscentes, coniuratione facta, mirabilia domorum edificia et turres complures radicitus prostraverunt eorum quidem, qui cum Petro Leonis ad id faciendum coniurabant. [1116.2.4] Unde factum est, ut Ptolomeus, prefecti avunculus, et alii barones Apostolici castra invaderent et tenerent. [1116.2.5] Contigit autem die quadam, quod prefectus ipse militum fere quinquaginta collegio stipatus ad explorandum milites, quos Apostolicus miserat, extra Urbem perrexisset; comestabulus autem Apostolici hoc deprehendens ex improviso eos agreditur, prostravit, et prefectum comprehendit. [1116.2.6] Ptolomeus igitur memoratus nepotis captionem audiens, nec mora, militibus sumptis, papae prefatum comestabulum invadens, nepotem, qui captivus ferebatur, absolvit et secum gaudens ad propria perduxit. [1116.2.7] Dum haec et alia Romae agerentur, prefatus Apostolicus Urbem exivit, qui apud castrum quoddam, Setium nomine, commoratus est; viderat quidem seditionem illam magis ac magis inflammari, et Petrum Leonis de die in diem acriter expugnari. [1116.2.8] Diebus autem non multis elapsis, Apostolicus ipse seditionem illam placari et minui aspiciens, consilio accepto, militibus collectis, Romam ingressus est; deinde palatium Lateranense ingreditur, ibique Missarum solemnia decantavit. [1116.2.9] Cum autem ipse Urbem ingressus fuisset, Romanorum cetus, qui ei rebellis extiterat, fere ad eius imperium et voluntatem conversus est; sicque Apostolicus ipse, tranquillitate inventa, Romam securus habitavit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
