Latin
1.32 to 1.36
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.32-36
Not analysed yet
[1116. 3. 1] His taliter actis, predictus Apostolicus Landulphum, quem deposuerat, undecimo die intrante mensis Augusti reintegravit ad archiepiscopatum. [1117. 1. 1] Anno millesimo centesimo septimo decimo Dominicae Incarnationis, et octavo decimo pontificatus domini Paschalis. [1117. 1. 2] Mense Aprili ipse papa synodum Beneventi celebravit. [1117. 2. 1] Hoc anno Riso Barensis archiepiscopus ab Argiro cive Barensi trucidatus est in via Canosina. [1117. 3. 1] Hoc anno Paschalis papa obiit undecimo kalendas Februarii, et Gelasius papa eligitur. [1118. 1. 1] Anno millesimo centesimo octavo decimo ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, et primo anno pontificatus domini Gelasii secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, undecimae indictionis. [1118. 1. 2] Factum est autem, cum prefatus pontifex Gelasius ad pontificale solium fere totius populi Romani unanimi voto et concordia eligeretur, archiepiscopis, episcopis et abbatibus circa Romanam Sedem morantibus, Apuliae quoque partibus delegavit, ut ad eius consecrationis diem convenirent. [1118. 1. 3] Erat quippe, ut retulimus, cum electus fuit, diaconus et cancellarius; qui vero non nisi in canonico ieiunii tempore constituto consecrari poterat. [1118. 1. 5] Sed priusquam memoratus electus Gelasius consecrationis acciperet dignitatem, rex prefatus Henricus, instructis insidiis, noctis silentio Romam ingreditur mensis Martii secunda die ingrediente [1118. 1. 4] Legatione itaque accepta, episcopus Troianae, archiepiscopus Sipontinae civitatis et complures alii ad ipsius consecrationis solemnitatem properaverunt. [1118. 1. 6] Apostolicus itaque regis ipsius ingressum sic latenter deprehendens, reminiscens qualiter rex ipse dominum papam Paschalem, eius predecessorem, et cardinales fraude et dolo cepisset, nec mora, cardinalibus convocatis, fluvium Tiberis ingressus est; deinde prosperis ventis mare sulcantes pervenerunt Gaietam. [1118. 1. 7] Rex autem Apostolici egressum cognoscens ei apud Gaietam delegavit, quatenus Urbem reverteretur, et locum, quoniam ad eius consecrationem libentissime interesse et corroborare desideraret. [1118. 1. 8] Pontifex autem Gelasius nequitiam eius et perfidiae telum longe lateque cognoscens, [1118. 1. 9] "Miramur", inquit, "super talis tantique viri legationibus: cum ad nos venturum se die Resurrectionis nuper transmiserit, nunc vero nocturno tempore et ante condictum tempus comperimus eum adventasse! [1118. 1. 10] Ego vero, Deo annuente, consecrationis accipiam firmitatem; dehinc me, ubicumque voluerit, paratum ad oppositum negotium inveniet". [1118. 1. 11] Quo audito, qui missi fuerant, ad regem reversi sunt festinanter; qui vero omnia, quae a predicto pontifice audierant, regi renuntiaverunt. [1118. 1. 12] Deinde electus ille Gelasius die constituto a cardinalibus, qui cum eo exierant, canonice et ordinate consecratus est apud Gaietam, mense Martio superius memorato. [1118. 1. 13] Rex autem pontificis ipsius responsum audiens, pestifero invento consilio, archiepiscopum quendam Hispanum in pontificem et, ut ita dicam, invasorem Ecclesiae constituit et consecravit. [1118. 1. 14] O nefas, et terribile periculum: rex ille, qui Romanae Sedis et totius cattholicae Ecclesiae defensor et adiutor fieri deberet, novam heresem et mortis genera per universum orbem induxit! [1118. 1. 15] Romanorum igitur complures, quorum mens erga Ecclesiae Romanae fidelitatem fixa manebat, visa huiusmodi herese et cognita, aiebant: [1118. 1. 16] "Heu miseri, cum nos ex longo nostrorum patrum vetusto ritu sine alicuius regis adventu et licentia pastorem eligebamus, consecrabamus, quem volebamus, nunc autem sine regis permissu iam amplius alium neque eligere neque consecrare ausi erimus?" . [1118. 1. 17] Deinde prefectus et alii Romanorum nobiles, Gelasio canonice ordinato, apud Gaietam legaverunt, dicentes: [1118. 1. 18] "Vestrae notescat paternitati, pater et domine, nos et nostros amicos consecrationi illius excommunicati viri, in pontificem scelestum constituti, nullatenus consilii et auxilii manus dedisse. [1118. 1. 19] Et sciatis quoniam, Deo opitulante, regis illius, viri iniquissimi, machinationes et consilia in proximo delebuntur et Vos, Deo propitio, erroris et malignitatis destructor, ad sedem propriam et locum cum letitia et honore revertimini".