# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.37-38

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.37 to 1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.37

[1118.2.1] His taliter actis, predictus Landulphus de Greca, olim Beneventanus comestabulus, literas suas apud memoratum Gelasium notificando, rectorem Stephanum Beneventanum, ex quo ipse depositus fuerat, iustitiam egentibus non fecisse, super etiam domos suas et possessiones a Beneventanis dirutas, nuntiavit. [1118.3.1] Hoc anno predictus papa Gelasius Gallias ivit secundo die mensis Septembris intrante, et Pisas applicuit; cumque, sicut relatum est, pontifex Gelasius apud civitatem Pisanam ivisset, et archiepiscopum civitatis consecrasset, inito consilio, navem ingressus est; deinde, divina gubernante clementia, ventis secundis ultramontanas partes transfretavit. [1118.3.2] Continuo archiepiscopi omnes, et episcopi proceresque alii gaudio eum ineffabili et honore immenso susceperunt; taliter igitur Gelasius acceptus cum predicto Anglorum rege confabulatus est. [1118.3.3] Dehinc Apostolicus ipse stabilivit, ut in sequenti mense Martio synodum cum patribus Franciae Teutonicisque celebraret, ibique de sacerdotii et regni discidio longe lateque habito, Spiritu Sancto mediante, loquerentur. [1118.3.4] Quantas autem divitias et munera argenti et auri partibus in illis Apostolicus ille lucratus est, si sigillatim describere vellem, prius me tempus desereret, quam copia recitandi. [1118.3.5] Sed antequam terminus statutus synodum celebrandi advenisset, apud monasterium Sancti Petri, quod vocatur Clunia, ubi diligenter morabatur, egritudinis mole detentus est. [1118.3.6] Confestim se infirmitatis validae dissolutione teneri persentiens Palestrinum acciri iussit episcopum, et imponere illi tanti honoris culmen Romanae Sedis satagebat; previdebat enim se, ut fragilitatis est, corpore dissolvi. [1118.3.7] Audiens itaque episcopus ipse huiusmodi verba pontificem proferentem, [1118.3.8] "Absit", inquit, "omnino absit, ut tanti honoris ponderisque cacumen indignus ego, et infelix, suscipiam, precipue cum auxilio Dei et seculari virtute divitiarum Romana Sedes, temporibus nostris sub persecutionis flagello dedita, defendi oporteat, et muniri! [1118.3.9] Si vero meis acquiescere velitis consiliis, Viennensem archiepiscopum, virum utique religiosum, prudentisque animi et secularibus ornatum virtutibus, ad tale tantumque patrocinium eligamus. [1118.3.10] Dei namque consilio, et beati Petri meritis et viri huius solatio Romanam Sedem, sub tantae persecutionis periculo diutissime oppressam, credimus ad serenitatem triumphumque sublevari". [1118.3.11] Quid multa? Et Gelasio infirmanti pontifici, et ceteris cardinalibus aliisque omnibus episcopi sermo complacuit; nec mora, archiepiscopum illum accersiri iubent, ut dicta factis compleant et perseverent. [1118.3.12] Qui vero vocatus viribus totis renuit, seseque tanti officii culmine indignum clamitabat; sed celesti clementia ordinante, ad pontificalem infulam, Gelasio egrotante et volente, promovetur. [1118.3.13] Die vero altera adveniente, Gelasius pontifex, quarto videlicet kalendas Februarii, apud predictum monasterium feliciter ex huius mundi ergastulo migravit ad Dominum.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
