# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.39-40

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.39 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.39

[1118.4.1] Protinus, consilio invento, cardinales, qui illic aderant, Petro Portuensi episcopo, quem pontifex Gelasius Romae vicarium dimiserat, et ipsius Gelasii obitum, et qualiter archiepiscopum illum in pontificem Calixtum elegerant, studiose delegaverunt. [1118.4.2] Portuensis autem episcopus, literis acceptis, super ipsius Apostolici morte, lacrimis manantibus, valde contristatus est. [1118.4.3] Illico cardinales cum eo euntes pluresque Romanorum fidelium convocans, Capitolium ascendit, ibique litteras missas ostendit, et legi precepit. [1118.4.4] Quibus lectis, una voce et concordia Dominum laudavere omnipotentem, quod eis virum prudentem et ornatum moribus in pontificem largitus est; de obitu vero Apostolici Gelasii valde turbati sunt. [1118.4.5] His ita gestis, consilii studio invento, prefatus episcopus Landulpho Beneventano antistiti, et Ugoni cardinali Beneventum regenti, clero et populo Beneventano Gelasii mortem et Calixti electionem ordinatim mittere curavit. [1118.4.6] Continuo Landulphus antistes cives, presbiterosque omnes et episcopii clericos ad Sacrum fecit vocari palatium, ut eis ordinem rei annuntiaret; quibus accitis, literas illas legi iussit, et exponi: nec mora, predicti Calixti electionem unanimiter laudantes firmaverunt. [1118.4.7] Deinde "Te Deum laudamus" canendo prorumpunt; sicque archiepiscopus ipse, et Ugo cardinalis, clericorumque turba copiosa et civium multitudo a predicto Sacro palatio usque ad episcopium cantando descendimus. [1118.4.8] Postea vero eminentiori loco antistes ille ascendens cives oratus est, ut fidelitatis manum erga Romanam Sedem perpetuo conservarent; quo facto, ad propria remeavimus. [1119.1.1] Anno millesimo centesimo nono decimo, et primo anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, duodecima indictione. [1119.1.2] Eodem mense Martio, predictus Beneventanus archiepiscopus videns civitatem variis predarum afflictionibus ex omni parte confundi et divastari, suaeque parrochiae ecclesias a raptoribus vexari cotidie, synodum decimo die intrante mensis eiusdem Martii celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam Tusculanus affuit episcopus, et Ugo supranominatus cardinalis, et cardinalis alius, et Beneventanae Sedis suffraganei circiter viginti; monasteriorum abbates sex affuere. [1119.1.3] Inter cetera vero, quae in ipso conventu statuta sunt, omnes male facientes Beneventi, et disturbantes mercatores ad civitatem venientes et redeuntes, sub anathematis vinculo alligavit; conventu itaque pie et ordinate finito, unusquisque ad propria repedavit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
