Latin
1.41
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.41
Not analysed yet
[1119. 2. 1] De guerra autem Iordanis comitis supramemorati, si vestrae placuerit caritati, et comitis Rainulphi aliquid succincte narrabo. [1119. 2. 2] Cumque iam, ut dictum est, Montis Militis castrum et Montis Aperti destructum fuisset, prefatus Robertus de Monte Fusco castellum aliud, quod Tufum vocatur, sepissime agressus est; qui vero, ut dominum castri et habitatores terroribus variis commoveret, bellorum machinationibus assiduis acriter expugnavit. [1119. 2. 3] Deinde, mortis inaudito consilio invento, rusticorum sata, et vineas silvasque igni ferroque depopulatus est; sata quidem rusticorum noviter aspersa, quod nunquam a seculo auditum est, rastris et aratris iterato volvi et divastari precepit! [1119. 2. 4] Dominus autem castri, Rao nomine, nec bellorum turbinibus neque tali mortifera confusione turbatus castrum illud viriliter et animose obtinuit Iordanis comitis ad fidelitatem. [1119. 2. 5] Preterea Iordanis comitis patruus, iam nominatus Robertus, cotidie adversus eum seditionum conventicula et minarum iacula, ut erat viperei cordis, operabatur: sepissime namque cum comite Rainulpho et Robertus de Monte Fusco de ipsius Iordanis comitis infestationibus et damnorum periculis confabulabatur. [1119. 2. 6] Tandem cordis sui silentia, quae iugiter meditabatur, aperiens, castellum, quod Templanum vocatur, a comite Iordano expetiit, et sic fidelis et amicus eius diebus omnibus ipse permaneret; agebat autem, quod cuidam filio suo naturali, quem diligebat, castrum illud sacramento comes ille firmaret. [1119. 2. 7] Comes autem haec audiens mentis afflictione, ultra quam credi potest, perculsus, valde super his mirabatur. [1119. 2. 8] Continuo suos omnes vocari fecit barones, et super hoc tanto et tali negotio studiose ab illis consilium perquisivit; qui vero comitis necessitates quae supererant, et Roberti illius mentis perfidiam cognoscentes, et aliter erga comitis fidelitatem converti non posse aspicientes, ut petitionibus suis usquequaque faveret, consilium tribuerunt. [1119. 2. 9] Ventilato itaque et firmato consilio, in presentia Landulphi archiepiscopi, et Ugonis cardinalis, aliorumque Beneventanorum et procerum, qui ad tale tantumque spectaculum convenerant, petitiones cunctas illius adimplevit; deinde, sacramento mediante, comitis Iordani fidelis et amicus effectus est. [1119. 2. 10] His taliter actis, centum milites pro eius servitio obtinuit: confestim, vicem redens pro acceptis, segetes omnes militum Montis Fusci depopulatus est. [1119. 2. 11] Contigit autem, dum die quadam Landulphus de Greca, Montis Fusci comestabulus, super castrum iam dictum nomine Tufum militum caterva stipatus tenderet, comes Iordanus occulte invigilans eos agreditur, prosternit, et duodecim milites illorum comprehendit, armis omnibus eorum acceptis; inter quos miles nomine Eternus, et Brienus captivi perducti sunt. [1119. 2. 12] Audiens autem Rainulphus comes fidelium suorum stragem immensam et a comite Iordano ita superari non patiens, militum fere quatringentorum copiam et peditum multitudinem congregavit; quibus congregatis, multotiens minabatur se terram comitis Iordani ingressurum et castrum aliquod eius igni ferroque consumari. [1119. 2. 13] Tandem, militum peditumque manu illa assumpta, Iordani comitis terram ingressus est; nam, sicut ipse sepius dixerat, non ausus est castellum illius agredi neque belli sonitum preparare sed, ut nominis sui gloria levaretur et comitem Iordanum terreret, confinia castelli, quod Pesclum nominatur, intravit; sicque, nullo concursu suorum parato, ad propria reversus est. [1119. 2. 14] Comes autem Iordanus, ut providi et sapientis erat ingenii, Rainulphi comitis agnoscens proterviam et huiusmodi audaciam non ex prudentum thesauris procedere, trecentorum militum caterva stipatus circa eius confinia districte morabatur; agebat quidem comitem illum non sic stulte sectari sed munitiones suas, si oporteret, viriliter contueri.