# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.48-51

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.48 to 1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.48

[1120.4.1] Hoc anno, supramemoratus papa Calixtus ab ultramontanis partibus reversus est, et nono die intrante mensis Iunii Romam ingreditur. [1120.4.2] Unde factum est, quod Petrus Portuensis episcopus, tunc vicarius, cum aliis cardinalibus Romae manentibus, aliisque clericorum turmis et viris utriusque sexus obviam pontifici illi properavit. [1120.4.3] Gaudium igitur populi Romani et letitiam si, lector, aspiceres, diceres et miratus prae gaudio tanto sub honore et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. [1120.4.4] Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat, Apostolici adventum, Romam festinus tetendit et cum illo cives complures adierunt. [1120.5.1] Eodem anno, nono die intrante mensis Iulii Rao nomine dominus Ceppaluni mortuus est. [1120.6.1] Hoc anno, Bernardus abbas monasterii Sanctae Sophiae tertio kalendas Augusti migravit ad Dominum; post obitum vero ipsius abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Iulii, monachum quendam Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt. [1120.6.2] Ad cuius electionem Ioannes venerabilis decanus, Ioannes Grammaticus, vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus aliique monachorum sapientum non consenserunt: unde factum est, quod discordia ineffabilis inter eos habita est. [1120.7.1] Hoc anno, dominus noster papa Calixtus, accepto consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti civitatem ingressus est. [1120.7.2] Audiens itaque Beneventanus populus ipsius adventum longe lateque optatum extra civitatem duorum milium spatio gaudio magno repletus egrediebatur; tandem Apostolicus ipse a clericis, hebreis et monachorum turba, et a presbiteris civibusque omnibus gloria et gaudio magno suscipitur. [1120.7.3] Preterea Amalfitani omnes plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero turribula aurea, argentea cum odoribus et cinnamomo posuerunt. [1120.7.4] Pedes namque Apostolici et habenas equi cives quatuor a ponte Leproso et usque ad portam Sancti Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium; ab episcopio autem quatuor iudices Ioannes, Persicus, Guisliccio et Landulphus usque ad Sacrum Beneventanum palatium detulerunt. [1120.7.5] In comitatu Apostolici, lector, si adesses, timpana percussa, cimbala tinnientia et liras sonantes aspiceres et re vera firmares, Apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse civitatem.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
