# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.57-61

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.57 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.57

[1121.2.1] Hoc anno, octavo decimo kalendas Iunii Robertus de Monte Fusco a Rogerio, filio Trogisii, et fratribus suis apud Beneventum gladiis, heu miser, maceratus est: quem si, lector, aspiceres, capite orribiliter ceso membrisque eius divisis et per partes diffusis, miseratione motus lacrimarum fontem super eo produceres et de tali tantoque homicidio mirareris! [1121.2.2] Predictus autem Ioannes monasterii Sanctae Sophiae abbas venerabilis cum quibusdam fratribus ad cadaver illud properavit, et eo viso, mirabiliter orruit mirabiliusque lacrimatus est; nec mora, illum taliter cruentatum ad monasterium perduci precepit, quem iuxta ritum Christianorum occisorum sepellierunt. [1121.2.3] Confestim comes Iordanus Montem Fuscum properavit, et pactis intervenientibus, suae castellum illud obtinuit potestati. [1121.3.1] Eodem anno, supradictus pontifex Calixtus, exercitu congregato, super civitatem nomine Sutrim tetendit: Gregorius autem ille, quem predictus rex in pontificem statuerat, civitatem ipsam obtinebat. [1121.3.2] Quid longius morer? Viribus sumptis, civitatem illam comprehenderunt et Gregorium illum turpissime, ultra quam credi potest, iniuriis afflictum ligaverunt; deinde illum super camelo imponentes Romam taliter captivum et vestibus propriis exutum perduxere, nono kalendas Maias. [1121.3.3] Pontifex igitur Calixtus Deo et Petro apostolo gratias agens, gaudio magno repletus Urbem triumphans ingressus est; deinde, consilio invento, ad monasterium Sanctae Trinitatis, quod Cava dicitur, illum delegavit. [1121.4.1] His ita peractis, predictus pontifex Calixtus, consilio invento, Salernum ivit, quinto die intrante mensis Septembris, ut pacis firmamentum cum duce Guidelmo et Rogerio comite confirmaret. [1121.5.1] Hoc anno, quarto kalendas Septembris archiepiscopus Salernitanus, nomine Alfanus, defunctus est; quo defuncto, Calixtus supramemoratus pontifex Romualdum diaconum cardinalem archiepiscopum Salerni consecravit, mense Septembris mediante. [1121.6.1] Hoc anno, Robertus Sclavus obiit decimo die stante mensis Decembris, et Rachisius abbas Sancti Modesti; ad cuius obitum Ioannes venerabilis abbas monasterii Sanctae Sophiae cum quibusdam fratribus properavit. [1121.6.2] Continuo cadaver eius ex more paratum ad monasterium sepelliendum perduxit; deinde, peractis exequiis, in tumba quadam marmorea positum est.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
