Latin
1.68
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.68
Not analysed yet
[1124. 1. 1] Anno millesimo centesimo vicesimo quarto Dominicae Incarnationis, et sexto anno pontificatus domini Calixti papae. [1124. 1. 2] Hoc anno, prefatus Roffridus Beneventanus antistes, consilio accepto, corpus sanctissimi patris nostri Barbati Beneventani presulis ex altaris tumba, qua per multa annorum curricula quieverat, abstraxit; altare vero illud non honeste, prout decebat, habebatur, precipue quia structura novi episcopii loco ipsius altaris producebatur: iccirco inde amoveri iuxta fabricae sententiam oportebat. [1124. 1. 3] Archiepiscopus itaque prenominatus episcopos duos suos suffraganeos vocari precepit, quatenus eorum consilio et auxilio talis tantusque copiosus thesaurus inveniretur. [1124. 1. 4] Continuo, quibusdam civibus advocatis et clero, medio noctis silentio archiapresul Roffridus ecclesiam ingrediens ad altare superius nominatum adivit, et coram omnibus episcoporum solacio illud confregit; et altare fracto,reliquiae sanctorum, quorum nomina nesciuntur, inventae sunt. [1124. 1. 5] Quibus eductis, in altum fodi precipitur, ut diu desideratum pignus prefati corporis videretur; nec mora, lapis quidam pretiosus invenitur ex omni parte acriter miroque laboris opere conclusus, quem vectes ferrei sustentabant; et eo invento, letitia eos invasit immensa, qui ad tollendum lapidem viribus omnibus conabantur; sed quia fortiter ob duritiem operis tenebatur, lapis ille et assensu omnium frustatim confringitur. [1124. 1. 6] Quo sublevato, divina gratia favente, beatissimi Barbati corpus inventum est! [1124. 1. 7] Prefatus itaque antistes primum omnium locum ingreditur et ossa cineremque advolvens, gaudio magno laudibusque sonantibus, ad medium propalavit. [1124. 1. 8] O quale gaudium, lector, aspiceres, et alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris invenimus! [1124. 1. 9] Ossibus autem collectis, ad altare Sancti Sebastiani, cantantibus hymnis, producuntur. [1124. 1. 10] Mane autem facto, tota civitas catervatim prorupit, et Deum omnium conditorem laudabant, qui eis tale tantumque beati corpus Barbati largiri dignatus est; de ossibus namque ipsius vidimus quaedam, et osculati sumus. [1124. 1. 11] Quibus ita peractis, precepit archiepiscopus, ut primum presbiteri portae Summae, et clerici simul cum laicis ad episcopium descenderent, et coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent. [1124. 1. 12] Confestim ex iussu archipresulis sacerdotes conveniunt, et cereis lampadibusque accensis, simulque magno laicorum comitatu utriusque sexus et etatis iubilando descendimus; sicque unaquaeque civitatis porta diebus singulis usque ad octavum diem peregit. [1124. 1. 13] Die itaque octavo adveniente, pridie kalendas Iunii, sub altare lapideo corpus beati Barbati prefatus archiepiscopus, duobus secum episcopis adhibitis, locavit; et eo taliter locato, altare in honore beati Barbati dedicavit; ad cuius dedicationis solemnitatem turba multa civitatis convenit, quatenus delictis eorum Deus omnipotens indulgeret. [1124. 1. 14] Archiepiscopus itaque iam fatus loco eminentiori ascendens, ut videre et videri ab omnibus possit, peccatorum partem, divina favente clementia, condonavit; donavit iddem aliis omnibus, qui usque ad octavum diem festivitatis sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad dedicationem illam devote concurrunt.