# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.71-73

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.71 to 1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.71

[1124.4.1] Hoc anno, tanta fuit fertilitas vini quod, nobis et multis aliis videntibus, centum saumae pro triginta denariis vendebantur. [1124.5.1] Et eodem anno, supramemoratus papa Calixtus duodecimo die intrante mensis Decembris migravit; post cuius obitum cardinales omnes Ostiensem episcopum, nomine Lambertum, in pontificem Honorium elegerunt; qui vero Calixtus annis quinque et mensibus novem pontificatus cathedram gubernavit. [1124.5.2] Continuo Honorius ipse pontifex ordinatus, Petrum presbiterum cardinalem rectorem apud Beneventum delegavit. [1125.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo quinto Dominicae Incarnationis, et primo anno pontificatus domini Honorii, mense Martio, tertia indictione. [1125.1.2] Hoc anno, undecima nocte mensis Octobris adveniente, novum terribileque Beneventi advenit prodigium et, ut audivimus, per civitates alias et oppida civitati Beneventanae contigua. [1125.1.3] Nocte siquidem illa, nobis omnibus sopori debito incumbentibus, terremotus subito factus est inauditus, ita quod universi nos exterriti mortem expectabamus. [1125.1.4] Continuo civitatis populus expergefactus lacrimis singultibusque exestuans ad episcopium festinavit; alii quidem civium ad monasterium Sanctae Sophiae Deum precaturi, salvatorem omnium, festinavimus. [1125.1.5] Terremotus vero sic terribiliter accidit, quod turres, palatia et universa civitatis edificia concussa tremabant; terra quoque et saxa a tanti tremoris formidine in duas partes scissa sunt; muri quoque civitatis ruentes domos quorumdam terratenus prostraverunt: regem vero testamur eternum, terram sub pedibus cerneres labefactari! [1125.1.6] Quid dicam? Terremotu tanto stupefacti et prae timore insolito arescentes ad ima descendere cogitabamus; sicque usque ad solis ortum locis sanctorum gemitibus lacrimisque adherentes fletibus multis precabamur Dominum, corporum et animarum salubrem medicum, ut pietatis viscera nobis indignis largiretur. [1125.1.7] Tertio, ut ferebant, et quarto terremotum illum accidisse nocte illa affirmabant; die vero insecuta circa meridiem, en adest iterato terremotus concutiens, quod si, lector, adesses, oculata fide universa civitatis edificia tremere et palpitare videres! [1125.1.8] Prefatus igitur pontifex Honorius, qui tunc apud Sacrum palatium Beneventanum morabatur, tanti terremotus concussionem nocte illa persentiens cameram egreditur, et Sancti Ioannis basilicam properavit; continuo terratenus prosternitur et coram altare salvatoris Dei misericordiam, lacrimis irrigantibus, invocavit. [1125.1.9] Mira res, et omnibus inaudita viventibus, quae nusquam temporibus istis, et a quibus recordari potuerit, sic evidenter accidisset! [1125.1.10] Nocte siquidem semel terremotus concussionem advenisse complures memoriae ducimus et firmamus: nunc vero die noctuque sepissime ad quindecim usque dies terremotus tempestas perduravit. [1125.1.11] Ex cuius terremotus formidine cives stupefacti ad episcopium et ad ecclesiam Sancti Leonis Papae cum letaniis et magno lacrimarum singultu viri, et mulieres parvuli quoque clamantes ad Dominum festinarunt; quin etiam prefatus pontifex Honorius, cardinalibus vocatis, nudis pedibus magnas super hoc ad Deum lacrimosas preces effudit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
