# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.77-78

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.77 to 1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.77

[1127.3.1] Cumque comes Rogerius Siculorum mortem ducis Guidelmi agnovit, navigiis septem paratis, in armis siquidem et omnibus necessariis Salernum advenit, et diebus ibi decem commoratus est, nolens re vera de navi descendere, sed nocte dieque in navigio persistens cives vocari fecit Salernitanos et archiepiscopum eorum Romualdum, et eis iuxta litus omnibus convenientibus, taliter comes ille Rogerius exorsus est: [1127.3.2] "Domini et fratres, sicut vestra novit sagacitas, Robertus Guiscardus, dux olim bonae memoriae, patruus meus, civitatem hanc, quam modo vestra tenet prudentia, in vigore animi et prudentia multa expugnans, acquisivit; deinde post eius decessum Rogerius dux, eius filius, consobrinus noster, pacifice tenuit cum vestra prosperitate; inde dux Guidelmus, heres eius et filius, usque in presentiarum viriliter dominatus est; nunc vero, iudicio Dei adveniente, dux ipse Guidelmus sine filio mortuus est. [1127.3.3] Ego itaque, qui ex eius progenie productus sum, si vestrae placuerit nobilitati, vestram imploro civilitatem, quatenus consilium habeatis et me preter quemlibet alium diligentes dominium nostrum et amoris vinculum consequamini. [1127.3.4] Nam, Domino auxiliante et vita comite, ad melioris status vigorem pervenietis, et divitias, quas sub tempore pristino habuistis". [1127.3.5] Quid multa? Cives illi, consilio communicato, civitatem Salerni eius sub fidelitate commiserunt, sacramentis civium omnium diligenter firmatis, pollicentes suam nunquam deserere dilectionem. [1127.3.6] Iuravit confestim comes ille Rogerius, quod sine iudicio et sine culpa eos non capiat neque capi permittat, neque extra dies duos in expeditione illos perducat, et castellum Turris Maioris de illorum potestate non auferat, et si quis abstulerit, eius auxilio sub eorum potestate restituat; et his actis, civitatem ingreditur, et ibi honeste commoratur. [1127.4.1] Audiens autem Beneventanus populus comitem illum Salernitanam habuisse civitatem, quosdam civitatis sapientes ei miserunt, dilectionis vinculum et obsequia pollicendo; at comes ille grates et retributionis munera remisit Beneventanis, vita comite, rediturum.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
