# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.79-80

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.79 to 1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.79

[1127.5.1]His et aliis ita decursis, universum ducatum Amalfitanorum circumquaque comes ille suae subiugavit potestati; et inde procedens Troianam civitatem, et Melfitanam et totius fere Apuliae partes obtinuit. [1127.5.2] Landulphum quoque de Monte Marano, et Landulphum de Sancto Barbato, et Raonem de Fraineta et Ugonem Infantem cum omnibus eorum pertinentiis ad suam redegit ditionem; quibus peractis, victor et exultans Siciliam repedavit. [1127.6.1] Continuo, consilio habito, ad ducatus arripiendum honorem animum impulit elatum, et precepit omnibus in terra sua manentibus, ut "ducem" Rogerium eum vocitarent; quod et factum est. [1127.6.2] Misit preterea domino papae Honorio munera multa auri et argenti, pollicitando super etiam civitatem Troianam et Montem Fuscum, ut ducatus ei vexillum et nomen largiretur, quod nunquam tempore illo predictus papa Honorius ei concedere est dignatus: unde discordia multa et sanguinis effusio orta est. [1127.6.3] Qualiter autem sibi predictus pontifex Honorius, et quando ducatum concessit, in subsequentibus, vita comite, describam. [1127.6.4] Audiens autem predictus Rogerius Siculorum comes prefatum pontificem Honorium petitionibus suis circumflecti non posse, prefato Raoni de Fraineta, et Ugoni Infanti omnibusque circa Beneventanam civitatem fautoribus suis precepit quatenus, quot possent, captivos perducerent Beneventanorum et afflictionibus multis civitatem infestarent; qui vero, magis quam fuerat eis iniunctum, executi sunt: precipue Rao de Fraineta, qui valde civitatem ex antiquo oderat. [1127.6.5] Guidelmus igitur, qui tunc Beneventanorum preerat rector, ferociam et infestationem prefati persentiens Raonis de Fraineta, consilio habito, die quidem festivitatis sancti Martini totius civitatis partes submovit ut, armis acceptis, super Raonem illum festinaret; qui libentissime perrexerunt, ut ultionem acciperent de acceptis. [1127.6.6] At predictus Rao quinquaginta fere milites et pedites multos secum occultaverat; unde ex improviso insiliens multos Beneventanorum in fugam conversos comprehendit, quos turpiter in flumine Sabbati et extra invenit; sicque ad castrum Ceppaluni secum perduxit captivos; et eis taliter alligatis, bona illorum argenti et auri pro redemptione accepit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
