# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.88-91

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.88 to 1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.88

[1128.3.1] Diebus autem non multis elapsis, predictus pontifex Honorius, consilio accepto, Romam reversus est, sed priusquam urbem Romam ingrederetur, pars quaedam Beneventanorum secundo die stante mensis Septembris Guidelmum, tunc Beneventanum rectorem, in Sacro palatio Beneventano, gladiis eductis, occidit. [1128.3.2] Videlicet miser ille rector furorem partis illius fugere tentans, post altare Sancti Ioannis de Cappella Palatii fugit et ibi occultans infra pedes Ioannis presbiteri, qui ibi Missam tunc celebrabat, se abscondit; sed evadere non potuit: ibi vero cultris percussus est, et foris eductus de palatio illo proicitur. [1128.3.3] Et pedibus eius funem ligaverunt, sicque per civitatis plateam usque ad carnariam Sancti Laurentii, heu miser, lapidibus obrutus productus est! [1128.3.4] Et eo defuncto, populus civitatis furore arreptus domum Potonis Spitameta, et Ioannis et Guisliccionis iudicum, et Transonis, et Laurentii et Lodoici medici destruxerunt; ipsi vero et Dauferius iudex populi caventes superbiam ad Montem Fuscum fugiunt. [1128.3.5] Continuo, communitate intra se ordinata, populus fere totus iuravit, ut ex tunc et septem annis completis et quadraginta diebus non esset habitator civitatis predictus Poto Spitameta cum aliis supradictis, qui civitatem exierunt. [1128.4.1] Eodem anno, Ioannes, abbas Sanctae Sophiae, octavo die stante mensis Novembris mortuus est, et Franco, qui tunc erat mansionarius, electus est. [1128.5.1] Audiens autem predictus pontifex mortem rectoris illius sic contigisse, dolore turbatus valde civitati Beneventanae minatur, ultionem pro tali facinore insectari. [1128.5.2] Continuo, consilio accepto, miserunt ad predictum pontificem legatos, dicentes mortem rectoris per stultos, et viros iniquos advenisse, et rogantes, ut rectorem idoneum mitteret et pacem donaret Beneventanis; pontifex autem, consilio accepto, dominum Girardum cardinalem rectorem nobis mandavit. [1129.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo nono Dominicae Incarnationis. [1129.1.2] Hoc anno predictus papa Honorius Beneventum venit et mense Augusto predictum Franconem abbatem monasterii Sanctae Sophiae consecravit; et precatur Beneventanis, qui communitatem fecerant, ut predictum Potonem Spitameta cum iam dictis civibus, quos de civitate eiecerant, in civitatem revocarent Beneventum; quod obtinere non potuit. [1129.1.3] Unde Apostolicus valde iratus de Benevento exivit et ad vicum quendam, qui dicitur Leocubante, secessit; et rogavit predictum ducem Rogerium, qui ibi morabatur, ut in mense Maio venturo cum exercitu veniret et de civibus Beneventanis ultionem acciperet; quod dux ille sacramento iuravit taliter facturum. [1129.1.4] Inde Apostolicus ille ad castrum Ceppaluni adivit et civitatem predari fecit; et sic valde iratus Romam repedavit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
