Latin
1.92 to 1.96
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.92-96
Not analysed yet
[1129. 2. 1] Et hoc anno, corpora sanctorum Ianuarii, Festi et Desiderii Roffridus, tunc archipresul, foras produxit de altari, in quo antiquo tempore iacuerant; re vera non honeste, sicut decebat, loco illo manebant. [1129. 2. 2] Unde in basilicam, quam Gualterius Tarentinus archiepiscopus pro sanctorum illorum dilectione construi fecerat, magno cum honore et letitia predictorum sanctorum ossa collocata sunt, nobis videntibus et de illorum ossibus osculantibus. [1129. 3. 1] Eodem anno, dominus papa Honorius medio mense Februario viam universae carnis ingressus est ad Dominum. [1129. 3. 2] At dominus Innocentius electus est; post quem Innocentium die ipso, ad horam tertiam, Petrus Portuensis episcopus Petrum, filium Petri Leonis, elegit pro Anacleto; deinde Innocentii illius electionem damnantes, Anacleti pontificis electionem confirmabant. [1129. 3. 3] Cumque Leo Frangenspanem, qui partem Innocentii sequebatur, electionem Anacleti audivisset, cepit Romanos cives fideles suos et amicos exhortari, ut eius faverent auxilio. [1129. 3. 4] Inde Leo, germanus prefati Anacleti, erario aperto, totum fere populum Romanum rogavit, ut iuxta vires fratris electionem tueretur; quod et factum est; sicque ab utraque parte graviter civile bellum sepissime inceptum est. [1130. 1. 1] Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo trigesimo, mense Martio, octava indictione. [1130. 1. 2] Cumque predictus Anacletus electus fuisset, Beneventanis mandavit, qualiter ipse electus fuisset, et ut Beneventani sibi facerent fidelitatem. [1130. 1. 3] Prefatus igitur Innocentius consecratus pontifex videns populi Romani divisiones et civilia bella cotidie oriri, consilio habito, ultra Montes perrexit, ad regem quidem Francorum et ad alios Romanae Sedis fideles; qui honeste et diligenti cura ab eis susceptus est. [1130. 1. 4] Continuo apud Remensem civitatem synodum celebravit; ad cuius conventus presentiam archiepiscopi, et episcopi fere centum, sicut accepimus, et quinquaginta convenere; ibi Anacletum illum et eius fautores vinculis excommunicationis alligavit. [1130. 2. 1] Eodem anno, predictus Roffridus Beneventanus archiepiscopus mortuus est et Landulphus, filius Roffridi de Gaiderisio, electus est in archiepiscopum. [1130. 3. 1] Eodem anno, predictus Anacletus venit Beneventum; deinde Abellinum civitatem ivit et cum predicto duce Rogerio stabilivit, ut eum regem coronaret Siciliae; et his statutis, Anacletus ille Beneventum revertitur, et dux ipse Salernum; deinde Siciliam remeavit.