# Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.97-100

Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum, 1.97 to 1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcone-di-benevento/falcone-di-benevento-chronicon-beneventanum/1.97

[1130.4.1] Anno igitur ipso, predictus Anacletus cardinalem suum, Comite nomine, ad ducem illum direxit, quem die Nativitatis Domini in civitatem Palormitanam in regem coronavit. [1130.4.2] Princeps vero Robertus Capuanus coronam in capite eius posuit, cui non dignam retributionem impendit. [1130.5.1] Et eodem anno, ipse Anacletus consecravit Romae predictum Landulphum archiepiscopum. [1130.6.1] Et his omnibus actis, idem rex Rogerius, exercitu congregato, comprehendit Amalfiam. [1130.6.2] Cumque predictus Anacletus, ut supra, cum duce Rogerio apud civitatem locutus esset Abellinum, Beneventum revertitur; et consilio accepto, vocari fecit predictum Ioannem, et Dauferium et Benedictum iudices, et Lodoicum medicum et Potonem Spitameta, et accipiens ab eis ducentos solidos reduxit illos in civitatem, et omnes illorum possessiones eis concessit. [1130.6.3] Deinde cum illis et aliis suis fautoribus tractavit, quomodo communitatem frangeret, quae infra civitatem coniuraverat a tempore mortis prenominati Guidelmi rectoris. [1130.6.4] Sepissime etenim relatum fuerat, quod ob eius infestationem et civitatis detrimentum communitas illa fuisset ordinata, maxime a tempore predicti papae Honorii, quatenus idem papa eis, qui rectorem illum interfecerant, nocere non posset. [1130.6.5] Item sibi narratum fuerat, quomodo idem pontifex Honorius Beneventum venisset post mortem predicti rectoris et cum civibus satis satisque fuisset locutus, ut iudices illos, qui ab illius morte rectoris exulaverant, in civitatem permitterent introire et ad domos eorum, quamvis destructas, remeare; quod obtinere non potuit. [1130.6.6] Unde, ut prediximus, idem pontifex Honorius valde iratus de Beneventana civitate exivit, et cum duce Rogerio de civitatis tractavit desolatione. [1130.7.1] His et aliis multis predicto Anacleto de communitate illa sic ordinata relatis, continuo, consilio predictorum iudicum et aliorum eius fautorum communicato, Anacletus ipse Robertum Capuanum principem, qui tunc sibi favebat, vocari precepit, ut virtute militum copiosa stipatus ad eum festinaret; qui, nuntiis acceptis, sicut mandaverat, acceleravit. [1130.7.2] Confestim fractionem communitatis faciendam cum eo disponens precatur eum, ut super hoc viriliter auxilietur. [1130.7.3] Quid multis? Die constituto, in octavis quidem Epiphaniae, et prefato principe cum suis insistente, vocatur Rolpoto de Sancto Eustasio, qui precipuus super illa videbatur communitate ferventior, et Beneventus de Ioanne de Rocca, et Roffridus de Anselmo, et Dauferius Barbae Maioris aliique eiusdem Rolpotonis sequaces, qui acciti in palatio Dacomarii, ubi tunc Anacletus ipse, consilio celebrato, morabatur, conveniunt ut, quid Anacletus peteret, audirent. [1130.7.4] Ex adverso denique Crescentius, tunc rector, fere quatringentos suos vocaverat fautores armatos, ut eos vocatos sine audientia caperet; continuo Anacleti fautores sic armati et principis vigorem habentes insurgunt, armisque eductis, Rolpotonem illum et cunctos, qui cum illo venerant, turpiter comprehendentes in palatio illo Dacomarii vinctos tenuerunt: deinde per plateas eorum amicos inventos comprehenderunt. [1130.7.5] Ioannem vero quendam, ut ita dicam, iocularium, ultra quam credi potest, lapidibus gladiisque diversis trucidant; sed sic trucidatus et vulneribus multis afflictus de eorum manibus semivivus evasit; qui plures postea advixit annos. [1130.7.6] Cumque prefatus Rolpoto cum sequacibus suis taliter captus fuisset, statuit predictus Anacletus, ut Persicum et Roffridum iudices caperet; qui actibus illorum consenserant, et quorum consilio longo sic tempore communitas illa regnaverat. [1130.7.7] Predictus autem Persicus et Roffridus iudices huiusmodi consilia per amicos sentientes, civitatem silentio exeuntes manus Anacleti et inimicorum evaserunt; sicque per dimidium fere annum exulaverunt. [1130.7.8] Audiens itaque predictus Anacletus sic Persicum et Roffridum diffugientes, mirabiliter contristatus est et mirabatur, quomodo eius consilium esset patefactum: excogitaverat enim ut, si iudices illi capti fuissent, in Siciliam illos captivos, Beneventum nunquam reversuros, transmitteret. [1130.7.9] Et his actis, a compluribus predicti Rolpotonis amicis Anacletus ille rogatur, ut Rolpotonem illum a vinculis solvat, et orationibus eorum favens, a vinculis eum absolvit; qui sacramento firmavit iam amplius communitatem illam vel aliam nunquam tenendam; alios vero eius sequaces sacramentis ligatos de civitate proiecit, ut sine ipsius Anacleti voluntate vel sui rectoris civitatem non ingrediantur. [1130.7.10] Quibus omnibus ita peractis, predictus Anacletus die kalendarum Martiarum Salernum ivit; deinde, consilio accepto, Romam redeundi disposuit.

---

Falcone di Benevento, FALCONE DI BENEVENTO CHRONICON BENEVENTANUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcone.html.
