# Vita Antonii Werantii 1-3

Faust Vrančić, Vita Antonii Werantii, 1 to 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faust-vrancic/vita-antonii-werantii/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faust-vrancic/vita-antonii-werantii/1

Antonius Verantius Sibenici in Dalmatia anno Domini 1504. III. calend. Junii natus est, patre Friderico Werantio ejus loci patricio, matre vero Margarita Statilia Michaelis Statilii Traguriensis filia. Huic statim ab ipsa infantia paternis laribus abesse contigit. Primum enim Tragurium ad eundem Michaelem Statilium maternum avum una cum fratre Michaele missus est, hic aliquot annis nutritus, deinde ad Petrum Berizlavum episcopum Veszprimiensem, eumdemque praesidem Sclavoniae, ac quaestorem regni Hungariae cognatum suum delatus est. Verum Petro brevi post tempore a Turcis occiso a Joanne Statilio episcopo Transylvaniensi avunculo eodemque amitino suo in tutelam susceptus est. Apud quem aliquot annis enutritus primisque aetatis juvenilis rudimentis imbutus tandem Patavium concessit, ubi cum humanioribus literis operam navare caepisset, non diu perstitit. Ingruentibus enim in Hungariam post memorabilem illam cladem Mohachianam variis tumultibus, ipse etiam abruptis studiis suis ab avunculo suo revocatus est, apud quem tamdiu postea perstitit, quoad Joannes rex Hungariae cum Aloysio Gritto aliisque suis proceribus Budae ab adversae factionis exercitu, duce Guilelmo Rogendorffo obsessus est. Ubi eodem tempore, et praepositura Budae veteris donatus et a secretis regis creatus in Transylvaniam ex mandato. Regis ad curam, et custodiam ejus provinciae episcopatus cui avunculus suus tunc praeerat, missus est. Inde obsidione Budensi soluta, et Joanne rege in Transylvaniam rejecto, laudatus initio quidem per biennium fere, annum agens circiter tertium et vigesimum levioribus legationibus ab ipso rege, et avunculo suo intra regni limites exercitatus est. Postea vero ad Sigismundum regem Poloniae cum justa legatione est prosectus. Ter in Boznam ad Husztrephum, et Mechmetum Michaelem ejus provinciae praesides. Ad Venetos duce tunc eorum Andrea Gritto bis, semel ad Clementem Septimum ejus nominis pontificem maximum anno Domini 1531. secundo post Caroli V. imperatoris coronationem. Reversus ex urbe denuo ad Sigismundum regem ter est missus, post has Polonicas legationes alia Romae perfunctus ad Paulum tertium pontificem, ad Franciscum Galliae regem cum mandatis prosectus est. Inde statim ad Henricum VIII. regem Anglorum in Britanniam usque secessit. Hinc reversus cum aliis regis sui oratoribus ad Ferdinandum regem Romanorum Viennam est missus.

---

Faust Vrančić, Vita Antonii Werantii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-f-vita-ant.xml.
