Latin
1 to 3
Faustus of Riez, Epistulae. 1-3
Not analysed yet
I. DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINGULARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. LICET per quamcumque personam iucundum mihi sit cum individuo pectore ipsius caritatis vocibus colloqui et sedula vos officiorum ambitione complecti, sed nunc quanto opportunius tanto avidius pignus animi vestri ministerio domestici portitoris assumpsi, in cuius merito minus assignavit relatio quam probavit agnitio. et propterea ad fructum vestrum crevisse gratulatus sum, quod in eo vita melior condicionem primae nativitatis abolevit atque in eo naevum generis manumissio religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii fide emancipavit et transcripsit. quomodo autem apud eius vel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos asserit, nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis: vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara simplicitas, per quam divinae imaginis speculum in interioris hominis nitore perfulget. divinae, inquam, imaginis; ita enim de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud indicat divina illa simplicitas: siquidem in nobis duplex inest in spiritu et carne substantia, nos quod habemus accepimus, nobis diversa virtutum charismata adiuncta sunt, non innata. sine dubio apponitur quod auferri potest: ut boni simus, de auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem vivimus; sed vita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti largitate collatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil sumpsit. deus et vivens pariter et vita, bonus et bonitas, misericors et misericordia: in virtutum suarum gloria hoc est ipse quod possidet. verbo tenus homo deauratus est, deus aurum est: quod in homine gratia est, in deo natura est. et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. ipse et sibi auctor et filio: quia una origo est et fontis et fluminis, et his quae absque initio habent communio est, transfusio non est. et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeva sunt nomina (nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur), ita eos sine separatione coercet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur, nec tamen capite suo iunior invenitur: ac sic deus noster nec permixtus in personis propriis nec divisus, una virtus nec potestate divisa nec tempore. sicut in substantia triplex est, quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in nobis nihil sit dissonum, nihil varium, nihil diversum, si semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo sensibus enitamur, ut immutabiles in bono novis tantum in diem profectibus immutemur. de eo autem quod quidam provocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est curas animi, partito per plures terrenae regimine rei. sublevare et post haec triplici deliberatione tractare, quid melius sit locare vel administrare vel distrahere propriam portionem. primum re vera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis vias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam vel certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferri, quanta magnanimitas tanta est difficultas. suis vero vicis suae pondus imponere, secundum pro animae relevatione compendium; sed pervidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit obsequio, ne forte paternae iussionis auctoritas in patrem.