Latin
32 to 37
Faustus of Riez, Epistulae. 32-37
Not analysed yet
XI. DOMINO SANCTO, MERITIS BEATISSIMO, PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQUE APOSTOLICO PATRI, DOMINO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS. POSTQUAM taediosam pietatem vestram esse tenui rumore cognovi, Sicharium baiulum destinavi, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter relevetis, quia scit divina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem vestram non compatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat divina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris vestri vigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia vere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate vestra celerius optata cognovero. XII. DOMINO SANCTO, MERITISSIMO, IN CHRISTI LUMINARIA PRAEFERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO, PIISSIMO DOMINO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS. DUM nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum vestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et dominus meus Verus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate vestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domino meo fratri vestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae imputare . sed licet sanctos et desiderabiles vestros apices miseritis, tamen sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad vicem vestram subscriberet et quod sancti fratres vestri statuerunt in persona vestra firmaretur. sed quia novi, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse volueritis, omnibus fratribus vestris votum vestrum et sanctam voluntatem exposui, pro qua re nihil pietati vestrae vel potuimus vel debuimus imputare. sed licet desiderabilem vestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen vestrarum suffragia nos meruisse persensimus . et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore quo dignum est et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis. simulque indico pietati vestrae, ut, quia filius vester Eudomius, si potuerit hoc elaborare ,desiderat, et superveniente anno Tolosae synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos vult episcopos convenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignaretur effectum. sanctum vero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum amatorem et praedicatorem vestrum vestrae sanctimoniae quanta valeo insinuatione commendo et pro ipso vobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse asseruit, tantum se circa illum impendit pia et sincera benevolentia vestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo, quia pro vestro desiderio aestuans pietatem vestram expetiit, dignum iudicavi, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus adnuerit, apices vestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.