Latin
47
Faustus of Riez, Epistulae. 47
Not analysed yet
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est? et ne spem nostram in sola fidei parte ponamus, ita conclusit: sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est, sine quibus inanem esse hominem dixit. multum similium testimoniorum studio brevitatis omittimus. . apostolus Paulus, de cuius pectore quasi de templo suo dominus loquebatur, numquid solam fidem sibi iudicavit ad superanda mundi mala posse competere, ita dicens: castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero ,ipse reprobus efficiar? ecce per vitia corporis reprobus fieri metuit; iam probatus per mortifera carnalium contagia passionum vas contumeliae fieri pertimescit ,qui iam vas electionis effectus est! videamus, si vitae suae prodigum fides sola defendat et baptizatus, ut dicis, iam perire non possit. agnosce, quomodo mala carnalia alienum a deo faciant obscaenarum mancipium voluptatum. ad Galatas ait apostolus: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, homicidia, ebrietates, comisationes et his similia, quoniam qui talia agunt regnum dei non consequentur. ait ad Ephesios: omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habebit hereditatem in regno Christi et dei. idolis, inquit, serviens –quando aliquid illa cupiditate diligitur, qua deus diligi debet, affectus huiusmodi idolis eomparatur ,–hic sine dubio exclusus a regno inferno et morti est mancipatus; multos autem baptizatos salva fide diversis generibus in aeternum perire manifestum est. arguit sermo divinus non transgressores fidei, non baptismi violatores, sed eos qui misericordes esse neglexerunt, dicens: iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. et iterum: esurivi et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere; hospes eram et non collegistis me; nudus et non operuistis me. si hic sinistri gregis numerus donum baptismatis ignorasset, infidelitatem eis et impietatem primitus obiecisset; sed baptizatos licet, ab operibtis tamen bonis vacuos morti deputat et flammis perennibus derelinquit et severitatem sententiae ita concludit: discedite, inquit, a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius; et rursum: triticum congregavit in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. similiter hi, inquam, ibunt in vitam aeternam, illi vero in supplicium aeternum. inter haec videat quisque, ne mendacem arguat deum de pollicitatione praemii, qui dubitat de aeternitate supplicii. non ita est; nam qui novit honorare merita, novit punire peccata. tria itaque haec capitalia: sacrilegium, adulterium, homicidium, nisi hic perfectae paenitentiae fuerint expiata remediis, perennibus illuc concremabuntur incendiis. hos itaque immisericordes a fide et baptismo non legimus declinasse, sed perpetuam mortem divina cognoscimus auctoritate meruisse. ex hoc etiam animum tuum provida in posterum cura sollicitat, utrum animae exutae corpore sentiendi et intellegendi vigorem affectumque non exuant. interrogemus divitem illum in evangelio non inter auras, ut poetarum deliramenta asserunt, oberrantem, sed in inferni carcere ex illorum numero, qui inclusi poenam exspectant, inter flammas conscientiae ante diem iudicii constitutum, pro fratrum, qui adhuc in hoc mundo positi erant, emendatione sollicitum, colloquia cum Abraham per interiectum chaos vastissimum sedula obsecratione miscentem et vivaci germanorum recordatione pulsatum, ita pro viventibus supplicasse: rogo te, inquam, pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum, et si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. ecce inferni ergastulo carceratus, nullum iam de se habens remedium, tamen antiquum circa suos servat affectum; et dum danmatus pro peccatoribus rogat, magnam intra paradisi nemora respirantibus iustis pro carorum suorum commodis curam esse demonstrat. quod autem requiris, quid malis post finem aut detur aut adimatur, iniquis, de quibus legitur: desiderium peccatorum peribit, terrenorum cupiditate et honorum ambitione submota, solum reddendae rationis pondus et metus intolerandi examinis imminebit nec auferentur sensus, sed ad cogitationem alterius saeculi magis expediti alacresque reddentur. quod autem de ipsa anima, utrum corporea an incorporea sit postulas edoceri; itaque quod temporibus non includitur nec locorum terminis cohercetur, quod soli deo competit, hoe tantum incorporeum esse cognosce. sicut unus doctorum eximius disserens cuidam sciscitanti, ubi esset deus, ita respondit: deus non alicubi est, quod alicubi est continetur loco, quod continetur loco corpus est. quae cum ita sint, omnis caro corpus, non omne corpus et caro est, et quidem non solum anima, sed etiam angelorum invisibilis caelestisque substantia, sicut localibus spatiis continetur, ita auctori suo corporea esse et comprehensibilis approbatur. quid est enim nisi corporeum, quod de supernis sedibus proturbatum loco cessit? quid est quod sensit ruinam? quid est quod aeternae flammae obnoxium praeparatur ad poenam? sed et ipse beatus Lazarus post linguas famulantium canum susceptus manibus angelorum, de quo legimus: factum est, ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinus Abrahae, corpoream esse docuit animam suam, dum in sinus Abrahae, id est in remotum beatumque secretum, angelicis infertur obsequiis. de anima autem sua sanctus propheta pronuntiat: educ de carcere animam meam, id est de hospitii corporalis angustiis. ideo factura eius, quae vel peccatorum iaculis vulneratur vel usque ad divinae imaginis decus per qualitates mutata provehitur, absque dubio et deo et angelis, a quibus comprehendi et transferri potest, corporea esse evidenter ostenditur. requirendum est autem inter ista, quid illud sit, quod cum uterque homo, id est anima et corpus, adhuc in paradisi regione diabolo persuadente deliquerit, sola caro per condicionem mortis multam transgressionis exceperit et circa unius poenam remanserit culpa communis. sciendum ergo est, quod ideo mors ad animam non pervenit, quia in eam dominus imaginem suam et similitudinem collocavit, nam sicut deus immortalis, misericors, iustus, patiens est, ita harum dona virtutum in faciem nostri interioris infundit, ut quanto quisque magis patiens, magis iustus, magis misericors exsisteret, tanto magis divinae participationis munere praeditus appareret, sicut apostolus dicit: in interiorem hominem habitare Christum per fidem. interrogas etiam, cur animae cum carne sua aliquid pro corporali errore commune sit. sicut originale peccatum pro unitate corporalis hospitii utrumque complectitur, pari uterque modo in peccatorum societate constringitur, ita eis in criminum participatione una causa est, sicut in virtutum remuneratione par gloria est. numquam enim exterior in baratrum luxuriae caderet, nisi ei consensum praeberet interior. nos ipsos interrogemus et intra nos poterimus agnoscere, quod mens domina exercet imperium et caro subiuncta famulatum; ista exhibet ministerium, illa consilium: oboedientia a serviente cessaret, nisi voluntas a iubente praecederet. et similem necesse est condicionem in damnatione cognoscant, quae contra simul in retributione gaudebunt. dicis adhuc, quae est immortalis quomodo pro mortalibus vitiis torqueatur. mortalia quidem mala sunt, sed immortalis erit cruciatus malorum et delictorum cruces, vitiis deficientibus, permanebunt. meliorem materiam ita inferior secum traditura iudicio est, sicut conflari aurum plumbi compellit admixtio. homo ergo pro mortalibus malis moriturus est deo et victurus inferno: haec erit illius mors, ut mori ei in dolore non liceat. extendis in hoc quoque sollicitudinem tuam, utrum anima et spiritus idem sint aut quomodo segregentur? duas tantum in homine, id est animae et corporis, noverimus esse substantias; spiritus autem nunc naturalis probatur, nunc accidens invenitur. aliquando enim spiritus pro anima ponitur, aliquando virtutis intellegitur appetitus et spiritalis affecetus. hoc genere unus atque idem homo nunc carnalis, nunc animalis, nunc etiam et spiritalis est. carnales sunt de quibus ait dominus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt, et apostolus: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. carnalis est qui ventri et gutturi edendi et bibendi nimietate deservit et vitae bonum in gulae ingluvie et voracitate constituit. at vero animalis efficitur, quando adhuc parum deum cogitans, secundum animam saeculari prudentia ad aliquarum rerum providentiam permovetur, quando aut investigandis pro curiosa vanitate rerum latentium causis aut philosophicis studiis delectatur; unde et apostolus dicit: animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei. spiritalis autem esse incipit, quando honesta, sancta, spiritalia concupiscit, quando ad divini timoris cultum vigore cordis ascendit, quando ad se spiritum sanctum per munditiam corporis, per custodiam castitatis invitat, ut de ea illud apostolicum dici possit: vos estis templum dei et spiritus dei habitat in vobis. quae homini non insita per naturam, sed ita sunt adiuncta per gratiam, ut separari possint desidia intercedente per culpam. unde idem apostolus dicit: qui autem templum dei violaverit, disperdet illum deus. ecce per fidem non solum baptizatus sed et dei esse templum videtur et tamen per diversa flagitia dei severitate disperdetur. hoc loco perditionis vocabulum aeternum perditae animae esse noverimus interitum. in baptizatorum numero absque dubitatione censentur qui membra Christi esse dicuntur, et ideo quomodo perditis comparantur, quomodo a generositate filiorum, flagitio operante, degenerant, dicente apostolo: tollam ergo membra Christi et faciam membra meretricis? et illi quoque manifestissime dona secundae nativitatis acceperant, qui etiam charismatum diversitate pollebant, de quibus dominus in evangelio dicit: multi dicent mihi in illa die: domine, domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. quis abdicatos non intellegat a salute, qui a conspectu patris iubentur abscedere? in sortem cos suam mors indubitanter accipiet, quos vita quae Christus est ignorabit. baptizatos perditioni tradi pro iniquitatibus suis dubitas, cum baptisma ipsum per multimoda scelera perire cognoseas? quod autem, sicut pagina continet, sermo tuus de poeta mutuatus ignem animae simplicis aestimavit, de sola hoc divinitatis substantia dici convenit, cui nihil appositum, nihil a superiore collatum, nihil constat adiunctum. iustus pariter et iustitia, vivens et vita, sapiens atque sapientia est, virtus et origo virtutum; in principalibus enim bonis suis hoc est ipse quod possidet. homo vero duplex intellegi potest, qui vivens et iustus et sapiens dici potest, vita autem et iustitia et sapientia dici non potest, quia ita- his induitur, ut aliquotiens exuatur. quod homini datum est, deo insitum est. homo verbi gratia deauratus est, deus aurum est, in quo hoc est potentia et gloria quod natura. nam, quod subtiliter indicasti, si omnia haec quae domnus Marinus interminatur excipiunt peccatores, quid maius impii mereantur ignoro. habent sub perennibus malis et supplicia gradus suos, ut gravium obnoxius peccatorum infinitis licet, tamen utcumque tolerandis, impius vero inauditis cruciatibus torqueatur. tunc autem baptismi gratia ab aeterna morte posset hominem vindicare, si in aliquibus eius integritas et dignitas non periret. grave crimen est, quod haereticus accipere noluit, sed non minus illud grave est, quod christianus et accepit et perdidit; iiam et ille qui fiducia baptismi nuptiale convivium sacri concilii temerator irruperat, nitore puritatis amisso, de inlustri iustorum conventu expellitur et in exteriores tenebras proturbatur. numquid credendus est niveum sanctae regenerationis possidere candorem, qui incestus, veneficus et cruentus vel qui praecipitio aut suspendio vitam praecidens in partem transit impiorum? legimus inexstinguibiles flammas factis capitalibus praeparatas ,hominem vero in malis suis viventem per solum baptismum salvatum esse non legimus. periculose sibi quod caelestis scriptura non loquitur inimica securitas pollicetur, multo periculosius illa non credit quae veritas comminatur. aliqua, ut dicitis, beatissimus vir Marinus cum interminatione disseruit; sed sicut illud quod promisit dominus diligentibus se etiam testimonio apostoli pro rei magnitudine in cor hominis non ascendit, ita futurorum immensitas cruciatuum angustias humanae mentis excedit, quae mala momentaneae paenitentiae umbra non removet, quae fides sine operibus non repellit, quibus terminum saeculorum labentium cursus in flammas inexstinguibiles statuere non valebit, inter quos inexhaustos vapores tarde se anima corpoream et sentiet et videbit. et ideo iustis, piis, castis operibus diem ultimum praecurramus et hic timendo ea quae illuc timere non proderit declinemus. hic finem infinitis contritionibus imponamus et intoleranda incendia nunc salubriter cogitando ex ipsis ignibus aeterna nobis refrigeria comparemus. certus autem sum de fide vestra, quod falerati composito nitore sermonis acceptiora vobis erunt salutifera sincerae testimonia veritatis. filium meum Eminentium dulce decus nostrum paterno sospitamus affectu. dominus noster admirandam mihi magnificentiam tuam praesentibus repleat bonis et dignum reddat aeternis, XVI.