# Epistulae. 48-50

Faustus of Riez, Epistulae., 48 to 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/48

DOMINO PIISSIMO ET SPECIALIBUS OFFICIIS EXCOLENDO, UT CONFIDO. IN AETERNUM FRATRI ET PER OMNIA DOMNO FELIOI FAUSTUS. MAGNUM pietatis et fidei testimonium est, quod per tantarum vasta intervalla regionum et per tot rerum interiecta discrimina ad nos usque latitudinem vestrae caritatis extenditis. in hac relegatiorie nostra artifex dei nostri misericordia gemina exercet officia: nostram excurat paterna sedulitate rubiginem, vestram circa nos dilucidat fidem vestramque approbat pietatem; nos elimat benigna sollertia, vos producit; nos coangustat salubriter, vos dilatat; nos arguimur, vos proficitis; detrimenta nostra in vestra transeunt commoda. cum feneratores nostri sitis, incipitis nostri esse debitores , siquidem causa vestrae devotionis et mercedis vestrae materia sumus. opera vestra de nobis capiunt hierum, merita vestra de flagellis nostris mutuantur augmentum. vestrae sollicitudinis ad nos affectus, ad deum pervenit fructus ac sic duplici modo et de nostra castigatione et de vestra retributione divinis beneficiis obligamur. paene autem mihi respondendi silentium perfectio vestrae consolationis indixerat. nam ipsa sollicitudo interrogandi iam forma vivendi, quam cotidie de domni mei patris vestri sancti episcopi Leonti efficacibus doctrinis et praesentibus documentis sufficienter attrahitis. non autem miror, si et meum quamlibet ex superfluo requiritis institutum, cuius circa vos singularem nostis affectum. creditis in adiutorium fidei vestrae magisterium meum tam perfectum esse, quam votum est. licet sermo meus, quem lentiorem etiam praesens reddit infirmitas, vestro sufficere vix possit ardori, tamen paucis conversationem vestram non tam instruam, quam revolvam. magnam sollicitis perhibet eruditionem agnitio peccati, metus iudicii, terror ignis aeterni. itaque ad immolanda orationum sacrificia amica sunt fruentibus nocturna silentia, quibus usque ad horam tertiam lectio moderata succedat, ut exercitium spiritale non desinat desiderari et semper possit augeri. utinam provideat dominus vel duo fida solacia, cum quibus diurnas et nocturnas exigas functiones, et vel biduo in septimana salutantum fruaris officiis. ardua sunt quae pro interrogantis fervore colloquimur, sed ille laborantum benignus adiutor tam leve tibi faciat iugum suum, quam iucundum erit praemium suum. igitur si trepida parum amplius rudimenta permittunt, alternis hiemales dies ieiuniis transigantur; quae sicut moderari convenit, ita necesse est duplicari. duplicari, inquam; duo enim sunt abstinentiae genera: unum est incontinentiae appetitum a cibo et potu et a diversis carnalium suavitatum inlecebris coercere et vomere crucis terram subiecti exterioris edomare et necessitati potius quam voluptati temperata moderatione servire, epulum, si permittat infirmitas, vel alternis diebus, donec vis longae consuetudinis sensim dissuescatur, accipere. de usu vero indumentorum paulatim se gravitas ad inferiora submittat, ne ipsa novitas subitae mediocritatis offendat. observandum est enim, ne elatio etiam de nimia humilitate generetur et vitium de virtute nascatur; quae tamen facile superabitur, si confusibilis illa praeteritae conversationis historia ante oculos adducatur et rea conscientia trepidis sensibus praesentetur. ita fiet, ut, dum per recordationem praeteritorum malorum a diabolo ingesta praesumptio castigatur dumque iactantia validis culparum armis victa propellitur, crimina quae generaverant mortem militare incipiant ad salutem, in remedium delicta proficiant et medicina de vulneribus producatur et, sicut dixit apostolus, de peccato elaboremus damnare peceatum. alterum abstinentiae genus est multo sublimius multoque pretiosius, motus animi regere, irrationabiles perturbationes et cogitationum inter se colluctantium rebelies tumultus mentis imperio subiugare, malitiae virus tamquam funestum aliquod maleficium de penetralibus cordis exspuere et animam contra diversarum fluctus temptationum constantiae moderamine gubernare et contra passiones occultas velut contra, domesticos inimicos rixam quandam irascentis fidei auctoritate conserere, inanes curas longe repellere et a noxiis colloquiis ac desideriis, quibus diabolus pascitur, abstinere et per mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem imaginem dei in vultu interioris excolere. virum spiritalia et divina cogitantem tristitia non frangat, laetitia non resolvat, stabilitum in timore dei pectus ostendat magnanimitatis aequalitas, ut et nobis coaptari possit libelli illius insigne principium: erat vir unus abstinens se ab omni re mala. vir, inquit, unus, hoc est semper idem; quia nihil in eo erat dubium, nihil duplex, nihil accidens, nihil varium, nihil diversum, sed eum in statu virtutum suarum aequali ordine permanentem tempora non mutabant nec eum, ut marinis fluctibus moris est, in alternas partes diversa ventorum flabra versabant. ita et sollicitus dei famulus inconcussa fidei mole fundatus in hoc tantum, Christo in se operante, mutetur, ut novis semper virtutibus induatur. ante omnia, in quantum adiuvante deo possumus, illas in nobis quinque sensuum expugnemus inlecebras. quicquid enim pulehrescit visu, quicquid lenocinatur odoratu, quicquid mollescit attactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid blanditur auditu, haec omnia, si his abutamur, intentionem de spiritalibus ad terrena devolvunt. et ideo, sicut pater fidei Abraham quinque illos reges in trecentis decem et octo, mysterio intra litteram latente, devicit, ita et nos contra hos principales vitiorum duces in Iesu nomine et crucis signo (hoc enim utraque era exprimit) dimicemus, ut audire mereamur a domino: vincenti dabo coronam vitae, et qui vicerit non laedetur a morte secunda, et quia regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud. vim enim sibi factura est anima, ut carnales affectiones spiritui subdat, ut crucem deliciis praeferat, ut vigilias somnis dulcibus anteponat, ut adversarium in membris suis vincat, ut ex alia alter effectus ad illam domini praeceptionem idoneus inveniatur: si quis, inquit, vult post me venire, abneget se ipsum sibi. si quis ex iracundo patiens efficitur, continens ex luxurioso, placidus ex cruento, benignus ex invido, largus ex cupido, totiens nos negamus, quotiens nos ad meliora convertimus. et ideo, ut ad hoc assurgamus quod esse debemus, prius studeamus odisse quod fuimus. oportet, ut hic prius mutetur ad vitam, qui illic mutari optat ad gloriam.

---

Faustus of Riez, Fausti aliorumque epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
