# Epistulae. 63

Faustus of Riez, Epistulae., 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/63

Cum autem ad nos in Christi nomine veneris aut cum a sanctis sacerdotibus evocatus fueris, tunc opportuna, si dominus iusserit, locis suis testimonia proferemus, quibus et quae catholica sunt manifestentur et quae catholicis contraria destruantur . nos autem per inluminationem Christi veraciter et confidenter asserimus, et eum qui periit per culpam salvum esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris oboedientiam non negasset, et eum qui per gratiam ad bonae consummationis metas, servitio obsequente, pervenit, cadere per desidiam et perire potuisse per culpam. nos ergo per medium Christo duce gradientes, post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosae servitutis asserimus, sed omni modo arrogantiam et praesumptionem laboris excludimus, ut totis viribus desudantes, ne gratia in nobis evacuetur, quicquid de manu domini susceperimus, donum pronuntiemus esse non praemium, scientes, laboris ipsius fructum officii rem esse non meriti, cum evangelista dicentes: servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. haec quae strictim pro epistulae brevitate memorata sunt aut recipere se aut respuere unanimitas tua, recurrente sermone, respondeat. ceterum qui hanc veritatis mensuram, gratia praecedente et conatu assurgente, non sequitur, dignus erit qui a sacris liminibus arceatur. ego tamen individuam mihi bonitatem tuam toto sincerae benignitatis amplexu in via retinens, intra matris ecclesiae gremium permanere, repudiato hoc errore, desidero. qui si cito respuatur, ignorantia fuisse videbitur; blasphemia vero reputabitur, si pertinaciter defendatur. gravem namque in auctorem retorquemus invidiam, si dicamus, quod ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare qui periit, cum minime negare possimus, quod mandati praevaricatorem in iudicii sui examinatione damnabit, – qui enim non est obnoxius de suscepto, nescio, quomodo reus possit esse de perdito, – ac sic peccantes in deum, cuius in primis incautius asseruimus gratiam, in postremis eius videbimur impugnare iustitiam. huius autem epistulae exemplar mecum retineo in conventu sanctorum antistitum, si ita necesse fuerit, proferendum. quam si suscipiendam putaverit fraternitas tua, aut subscriptam manu propria mox remittat aut sequentibus scriptis omnino se improbasse respondeat. quod si eam subscriptam, ut dixi, transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso silentio comprobabis ac proinde iam necessitatem mihi facies ad personam tuam publicis conventibus exponendam . et ideo secundum haec quae a me sunt directa rescribe, ut ea, remotis circuitionibus, aut agnoscas aut respuas.

---

Faustus of Riez, Fausti aliorumque epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
