Latin
8 to 10
Faustus of Riez, Epistulae. 8-10
Not analysed yet
III. DOMINO DEVINCTISSIMO ET HONORE PRAECIPUO SPECIALITER EXCOLENDO RURICIO PILIO FAUSTUS. GRATIAS domino, qui id generali dispensatione largitus est, ut inter eos quos locorum intervalla discriminant liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam impenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se invicem cari, gratia intercurrente, conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. habet siquidem et interior noster oculos suos, quibus se conscientiae testis introspicit, quibus in se conversus aut erubescenda aut gaudenda considerat, quibus diem ultimum pervidet, quibus vel confusibilem vel, deo tribuente, laudabilem vitae totius historiam ante animae suae faciem provida in futurum cogitatione disponit et in praesentiam trepidae sollicitudinis tempus reddendae rationis adducit et ea quae paravit deus diligentibus se in secreta pectoris sui pagina, spe imaginante, depingit. quos, ut puto, oculos et ipse ad tremendi iudicis nutum semper attollis, ut de te illud propheticum merito dici possit: sapientis oculi in capite eius. inde est, –habeo enim illic filios meos proditores tuos –,inde est, inquam, quod praesentium rerum relinquenda subsidia quasi avidus fenerator per pretia eaptivorum in sinu remuneratoris seminantis more commendas, de usu proprietatem facis et in perennes thesauros peritura convertis. inde est, quod cum fidelissima Sarra tua sub uno Christi iugo ad communem tendis coronam, terrenorum despector et caelestium competitor, saeculi peregrinus et paradisi candidatus, mundo huic, qui iam non habet unde decipiat vel seducat, miles Christi secretus inludis; cum regni interminabilis socia ieiuniis et orationibus et quadam fidei manu ianuam vitae pia coniuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis. sed inter haec parum est, quicquid agitur, ut causae insanabiles hic sanentur, ut inexstinguibiles ignes hic exstinguantur, ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum sagittae de animae visceribus evellantur, ut hic vulnera ipsis alte medullis impressa curentur, ut hic maculae invisibiles diluantur, ut hic aeterna gaudia fidelium studiorum; labore comparentur. illa quidem vita praemium istius erit, sed oportet, ut illius ista sit pretium. praelatis itaque obsequiis, quaeso, ut cum se facultas opportuna praebuerit, gaudere nos de vestra sospitate ac proprietate faciatis. pro filiis et diaconibus meis uberes refero gratias. dominam filiam meam religionis speculum et pietatis exemplum debito cultu veneratus saluto. dominus deus noster magnificandam mihi bonitatem vestram et praesentibus repleat bonis et dignam reddat aeternis, domine devinctissime et honore praecipuo specialiter excolende fili.